Druckschrift 
2 (1829) Lib. VII - XXIII
Entstehung
Seite
152
Einzelbild herunterladen
 

152

T. LIVII [U. C. «1. A. C. 5o8.]

ferri iussit, et haud procul hoste instruxit aciem.Aliquamdiu intenti utrimque steterunt, exspectantesut ab adversariis clamor et pugna inciperet: et priussoi meridie se inclinavit, quam telum hinc aut illincemissum est. Inde, ne infecta re abiretur, clamor abEtruscis oritur, coneinuntque tubae, et signa infe-runtur. Nec segnius ab Romanis pugna initur. Con-currunt infensis animis: numero hostis, virtute Hu-manus superat. Anceps proelium multos utrimque, 'et fortissimum quemque, absumit: nec prius inclina- jta res est, quam secunda acies Romana ad prima si-gna, integri fessis, successerunt. Etrusci, quia nul-lis recentibus subsidiis fulta prima acies fuit, antesigna circaque omnes ceciderunt. Nullo unquamproelio fugae minus,-nec plus caedis fuisset, ni ob- 'stinatos mori Tuscos nox texisset; ita ut victores iprius, quam victi, pugnandi finem facerent. Post oc-casum solis signum receptui datum est: nocte abutroque in castra reditum. Nec deinde quicquam eoanno rei memoria dignae apud Sutriam gestum est;quia et ex hostium exercitu prima tota acies deletauno proelio fuerat, subsidiariis modo relictis, vixquod satis esset ad castrorum praesidium: et apudRomanos tantum vulnerum fuit, ut plures post proe-lium saucii decesserint quam ceciderant in acie.

XXXIII. Q. Fabius insequentis anni consul bel-lum ad Sutrium excepit. Collega Fabio C. MarciusRutilus datus est. Ceterum et Fabius supplementumab Roma adduxit, et novus exercitus domo accitusEtruscis venit. Permulti anni iam erant, quum interpatricios magistratus tribunosque nulla certaminafuerant; quum ex ea familia, quae velut fatalis tumtribunis ac plebi erat, certamen oritur. Ap. Claudiuscensor, circumactis decem et octo mensibus, quodAemilia lege finitum censurae spatium temporis erat,quum C. Plautius collega eius magistratu se abdicas-