Lib. IX. Cav. 26. 27. [XI. C. 44o. A. C. Sia.] 145
mo repulsi inde (adeo omnia lutiora, quam ut inno-centiam suam purgarent, visa) iit nos irruerunt, etprivatis dictatorem poscere reum verecundiae nonfuit: ut omnes dii hominesque sciant, ab illis, etiamquae non possint, tenturi, ne rationem vitae reddant;me obviam ire crimini, et offerre me inimicis reum,dictatura me abdico. Vos quaeso, consules, si vobisdatum ab senatu negotium fuerit, in me primum ethunc M. Foslium quaestiones exerceatis; ut appareat,innocentia nostra nos, non maiestaie honoris, tutos acriminationibus istis esse. Abdicat inde se dictatura,et post eum confestim Foslius magisterio equitum:primique apud consules (iis enim ab senatu mandataVes est) rei facti, adversus nobilium testimonia egre-gie absolvuntur. Publilius etiam Philo, multiplica-tis summis honoribus, post res tot dumi belloque ge-stas, ceterum invisus nobilitati, causam dixit, abso-lutusque est. Nec diutius, ut fit, quam dum recenserat, quaestio per clara nomina reorum viguit: indelabi coepit ad viliora capita, donec coitionibus fa-, ctionibusque, adversus quas comparata erat, oppres-sa est.
XXVII. Earum fama rerum, magis tamen spesCampanae defectionis, in quam coniuratum erat, Sa-mnites, in Apuliam versos, rursus ad Caudium revo-cavit: ut inde ex propinquo, si qui motus occasionemaperiret, Capuam llomanis eriperent. Eo consulescum valido exercitu venerunt. Et primo circa sal-tus, quum utrimque ad hostem iniqua via esset, cun-ctati sunt: deinde Samnites per aperta loca brevicircuitu in loca plana, Campanos campos, agmen de-mittunt, ibique primum castra in conspectu hostibusdata: deinde levibus proeliis, equitum saepius, quampeditum, utrimque periculum factum: nec aut even-tus eorum Romanum, aut morae, qua trahebant bel-lum, poenitebat. Samnitium contra ducibus, et carpi
T. Liv. Toji. II. K