146
T. LIVII [U. C. 44o. A. C. 3ia.]
parvis quotidie damnis, et senescere dilatione bellivires suae videbantur. Itaque in aciein procedunt,equitibus in cornua divisis: quibus praeceptum erat,intentiores ad respectum castrorum, ne qua eo visfieret, quam ad proelium, starent: aciem pediti tu-tam fore. Consulum Sulpicius in dextro, Poeteliusin laevo cornu consistunt. Dextra pars, qua et Sa-mnites raris ordinibus, aut ad circumeundos hostes,aut ne ipsi circumirentur, constiterant, latius pate-facta stetit. Sinistris, praeterquam quod confertio-res steterant, repentino consilio Poetelii consulis ad-ditae vires: qui subsidiarias cohortes, quae integraead longioris pugnae casus reservabantur, in primaniaciem extemplo emisit; universisque hostem primoimpetu viribus impulit. Commota pedestri acie Sa-mnitium, eques in pugnam succedit. In hunc, trans-verso agmine inter duas acies se inferentem, Roma-nus equitatus concitat equos; signaque et ordinespeditum atque equitum confundit, donec universamab ea parte avertit aciem. In eo cornu non Poeteliussolus, sed Sulpicius etiam, hortator affuerat, avectusab suis nondum conserentibus manus ad clamorem,ab sinistra parte prius exortum. Unde, haud dubiamvictoriam cernens, quum ad suum cdrnu tenderetcum mille ducentis viris, dissimilem ibi fortunam in-venit: Romanos loco pulsos, victorem hostem signain perculsos inferentem. Ceterum omnia mutavitrepente consulis adventus. Nam et conspectu ducisrefectus militum est animus: et, maius quam pro nu-mero auxilium, advenerant fortes viri: et partis al-terius victoria audita, mox visa etiam, proelium re-stituit. Tota deinde iam vincere acie Romanus, et,omisso certamine, caedi capique Samnites; nisi quiMaleventum, cui nunc urbi Reneventum nomen est,perfugerunt. Ad triginta millia caesa aut capta Sa-mnitium, proditum memoriae est.