Lid.IX. Ca p. 18.10. [U. C. 435. A.C. 5i 7 .] 135
nae pignora in discrimen detulisset. Imo etiam eoplus periculi subisset, quod Macedones unum Alex-andrum habuissent, multis casibus non solum ob-noxium, sed etiam offerentem se: Romanis multifuissent, Alexandro, vel gloria, vel rerum magnitudi-ne, pares; quorum suo quisque fato, sine publico dis-crimine, viveret morereturque.
XIX. Restat, ut copiae copiis comparentur Velnumero, vel militum genere, vel multitudine auxilio-rum. Censebantur eius aetatis lustris ducena quin-quagena millia capitum. Itaque, in omni defectionesociorum Latini nominis, urbano prope delectu de-cem scribebantur legiones: quaterni quinique exerci-tus saepe per eos annos in Etruria, in Umbria, Gallishostibus adiunctis, in Samnio, in Lucanis gerebantbellum. Latium deinde omne cum Sabinis, et Vol-scis, et Aequis, et omni Campania, et parte UmbriaeEtruriaeque, et Picentibus, et Marsis, Pelignisque,ac Vestinis atque Apulis, adiunctaque omni oraGraecorum inferi maris a Thuriis Neapolim et Cu-mas, et inde Antio atque Ostiis tenus Samnites, aut.socios validos Romanis, aut fractos bello invenissethostes. Ipse traiecisset mare cum veteranis Macedo-nibus, non plus triginta millibus hominum et quat-tuor millibus equitum, maxime Thessalorum. Hocenim roboris erat. Persas, Indos, aliasque si adiun-Xisset gentes, impedimentum maius, quam auxilium,traheret. Adde, quod Romanis ad manum domi sup-plementum esset: Alexandro, (quodposteallannibaliaccidit) alieno in agro bellanti, exercitus consenuis-set. Arma, clipeus sarissaeque illis; Romano scutum,maius corpori tegumentum, et pilum, haudpaullo,quam hasta, vehementius ictu missuque telum. Sta-tarius uterque miles, ordines servans: sed illa pha-lanx immobilis, et unius generis: Romana acies dbstinctior, ex pluribus partibus constans; facilis p;ir-'