136 T. LIVII [U. C. 43C. A.C. 3i6.J
tienti, quacunque opus esset, facilis iungenti. lamin opere quis parKomano miles? quis ad tolerandumlaborem melior? Uno proelio rictus Alexander, bellovictus esset. Romanum, quem Caudium, quem Can-nae non fregerunt, quae fregisset acies? Nae ille sae-pe, etiamsi prima prospere evenissent, Persas et In-dos et imbellem Asiam quaesisset, et cum feminissibi bellum fuisse dixisset: quod Epiri regem Alexan-drum, mortifero vulnere ictum, dixisse ferunt, sor-tem bellorum in Asia gestorum ab hoc ipso iuvenecum sua conferentem. Equidem, quum per annosquattuor et viginti primo Punico bello classibus cer-tatum cum Poenis recordor, vix aetatem Alexandrisuffecturam fuisse reor ad unum bellum. Et forsitan,quum et foederibus vetustis iuncta Punica res Roma-nae esset, et timor par adversus communem hostem 'duas potentissimas armis virisque urbes armaret,simul Punico Romanoque obrutus bello esset. Nonquidem Alexandro duce, nec integris Macedonum re-bus, sed experti tamen sunt Romani Macedonem ho-stem adversus Antiochum, Philippum, Persen, nonmodo cum clade uila, sed ne cum periculo quidemsuo. Absit invidia verbo, et civilia bella sileant,nunquam ab equite boste, nunquam a pedite, nun-quam aperta acie, nunquam aequis, utique nunquamnostris locis laboravimus. Equitem, sagittas, saltusimpeditos, avia commeatibus loca gravis armis milestimere potest: mille acies, graviores quam Macedo-num atque Alexandri, avertit, avertetque; modo sitperpetuus huius, qua vivimus, pacis amor et civiliscura concordiae.
XX. M. Foslius Flaccinator inde et L. PlautiusVenno consules facti. Eo anno ab frequentibus Sa-mnitium populis de foedere renovando legati, quumsenatum humi strati movissent, reiecti ad populum ,haudquaquam tam eilicaces habebant preces. Itaque,