Druckschrift 
2 (1829) Lib. VII - XXIII
Entstehung
Seite
127
Einzelbild herunterladen
 

Lrn. IX. Cap. 13. 11, [U. C. 434. A .C.3i8.] 137

qui ail Luceriam castra habebant, undique contractisviribus, signa cum Papirio conferre.

XIV. Per id tempus, parantibus utrisque se adproelium, legati Tarentini interveniunt, denuntian-tes Samnitibus Romanisque, ut bellum omitterent:per utros stetisset, quo minus discederetur ab armis,adversus eos se pro alteris pugnaturos. Ea legationePapirius audita, perinde ac motus dictis eorum, cumcollega se communicaturum respondit: accitoque eo,quum tempus omne in apparatu consumpsisset, col-locutus de re haud dubia, signum pugnae proposuit.Agentibus divina humanaque, quae assolent, quumacie dimicandum est, consulibus, Tarentini legatioccursare, responsum exspectantes; quibus Papiriusait: Auspicia secunda esse, Tarentini, pullarius nun-tiat. Litatum praeterea est egregie. .ductoribus diis,ut videtis, ad rem gerendam proficiscimur. Signa indeferri iussit, et copias eduxit, vanissimam increpansgentem, quae, suarum impotens rerum prae dome-sticis seditionibus discordiisque, aliis modum pacisac belli facere aequum censeret. Samnites ex partealtera, quum omnem curam belli remisissent, quiaaut pacem vere cupiebant, aut expediebat simulare,ut Tarentinos sibi conciliarent, quum instructos re-pente ad pugnam Romanos conspexissent, vocifera-ri, se in auctoritate Tarentinorum tnanere, nec descen-dere in aciem, nec extra vallum arma ferre. Deceptospotius, quodeunque casus ferat, passuros, quam utsprevisse pacis auctores Tarentinos videantur. Acci-pere se omen, consules aiunt, et eam precari mentemhostibus, ut ne vallum quidem defendant. Ipsi, interse partitis copiis, succedunt hostium munimentis, ct,simul undique adorti, quum pars fossas explerent,pars vellerent vallum, atque in fossas proruerent, necvirtus modo insita, sed ira etiam, exulceratos igno-minia stimularet animos, castra invasere: ct pro se