128
T. LIVII [U. C. 454. A. C. - 5i8. ]
quisque, non haec furculas, nec Caudium, nec saltusinvios esse, ubi errorem fraus superbe vicisset; sedRomanam virt utem, quam nec vallum, nec fossae ar-cerent, memorantes, caedunt pariter resistentes fu-sosque, inermes atque armatos, servos, liberos, pu-beres, inpuberes, homines, iumentaque: nec ullumsuperfuisset animal, ni consules receptui signum de-dissent, avidosque caedis milites e castris hostiumimperio ac minis expulissent. Itaque apud infensosob interpellatam dulcedinem irae confestim oratiohabita est, ut doceretur miles, minime cuiquam mili-tum consules odio in hostes cessisse, aut cessuros: quinduces, sicut belli, ita insatiabilis supplicii, futurosfuisse, ni respectus equitum sexcentorum, qui Luce-riae obsides tenerentur, praepedisset animos: ne de-sperata venia hostes caecos in supplicia eorum ageret,perdere prius, quam perire, optantes. Laudare eamilites, laetarique obviam itum irae suae esse, acfateri, omnia patienda potius, quam proderetur salustot principum Romanae iuventutis.
XV. Dimissa concione, consilium habitum, omni-busne copiis Luceriam premerent, an altero exercituet duceApuli circa, gens dubiae ad id voluntatis, ten-tarentur. Publilius consul, ad peragrandam profe-ctus Apuliam, aliquot expeditione una populos autvi subegit, aut conditionibus in societatem accepit.Papirio quoque, qui obsessor Luceriae restiterat,brevi ad spem eventus respondit. Nam, insessisamnibus viis, per quas commeatus ex Samnio subve-hebantur, fame domiti Samnites, qui Lucerino iapraesidio erant, legatos misere ad consulem Roma-num, ut, receptis equitibus, qui causa belli essent,absisteret obsidione. Ilis Papirius ita respondit:Debuisse eos Pontium, Herennii filium, quo auctoreRomanos sub iugum misissent, consulere, quid rictispatiendum censeret. Celerum, quoniam ab hostibus in