Druckschrift 
2 (1829) Lib. VII - XXIII
Entstehung
Seite
126
Einzelbild herunterladen
 

120 T. LIVII pi. C. 454. A. C. 3i8.]

tendis stringendisquc inde gladiis esset, pila, velutdato ad id signo, abiiciunt, strictisque gladiis cursuin hostem feruntur. Nihil illic imperatoriae artisordinibus aut subsidiis locandis fuit: omnia ira mi-litaris prope vesano impetu egit. Itaque non fusimodo hostes sunt; sed, ne castris quidem suis fugamimpedire ausi, Apuliam dissipati petiere: Luceriamtamen, coacto rursus in unum agmine, est perven-tum. Romanos ira eadem, quae per mediam aciemhostium tulerat, et in castra pertulit. Ibi plus, quamin acie, sanguinis ac caedis factum, praedaeque parsmaior ira corrupta. Exercitus alter cum Papirioconsule locis maritimis pervenerat Arpos per omniapacata, Samnitium magis iniuriis et odio, quam be-neficio ullo populi Romani. Nam Samnites, ea tem-pestate in montibus vicatim habitantes, campestriaet maritima loca, contempto cultorum molliore at- |que, ut evenit fere, locis simili genere, ipsi montaniatque agrestes depopulabantur. Quae regio si fidaSamnitibus fuisset, aut pervenire Arpos exercitusRomanus nequisset, aut interiecta inter Romam etArpos, penuria rerum omnium, exclusos a commea-tibus absumpsisset. Tum quoque profectos inde adLuceriam, iuxta obsidentes obsessosque, inopia ve-xavit. Omnia ab Arpis Romanis suppeditabantur;ceterum adeo exigue, ut militi, occupato stationibusvigiliisque et opere, eques folliculis in castra ab Ar-pis frumentum veheret; interdum occursu hostiumcogeretur, abiecto ex equo frumento, pugnare. Et [obsessis prius, quam alter consul victore exercitu ad- ivenit, et commeatus ex montibus Samnitium invectierant, et auxilia intromissa. Artiora omnia adven- itus Publilii fecit; qui, obsidione delegata in curam jcollegae, vacuus per agros cuncta infesta commeati- ^bus hostium fecerat, itaque quum spes nulla esset,diutius obsessos inopiam laturos, coacti Samnites, |