Druckschrift 
2 (1829) Lib. VII - XXIII
Entstehung
Seite
125
Einzelbild herunterladen
 

Lm.lX. Cap. 12.13. [U.C.434. A.C.3i8.] 12i>

Puntium incruenta victoria inter Samnites, faceret:et geri posse bellum Romani pro victoria certa ha-berent; Samnites simul rebellasse et vicisse crede-rent Romanum. Inter haec Satricani ad Samnitesdefecerunt, et Fregellae colonia necopinato adventuSamnitium (fuisse et Satricanos cum iis satis con-stat) nocte occupata est. Timor inde mutuus utros-que usque ad lucem quietos tenuit: lux pugnae ini-tium fuit; quam aliquamdiu aequam, et quia pro arisac focis dimicabatur, et quia ex tectis adiuvabat im-bellis multitudo, tamen Fregellani sustinuerunt.Fraus deinde rem inclinavit, quod vocem audiri prae-conis passi sunt: Incolumem abiturum, qui arma po-suisset. Ea spes remisit a certamine animos, et pas-sim arma iactari coepta. Pertinacior pars armataper aversam portam erupit; tutiorque iis audaciafuit, quam incautus ad credendum ceteris pavor:quos circumdatos igni, nequicquam deos fidemqueinvocantes, Samnites concremaverunt. Consules, in-ter se partiti provincias, Papirius in Apuliam ad Lu-ceriam pergit, ubi equites Romani obsides ad Cau-dium dati custodiebantur: Publilius in Samnio sub-stitit adversus Caudinas legiones. Distendit ea resSamnitium animos; quod nec ad Luceriam ire, ne abtergo instaret hostis, nec manere, ne Luceria interimamitteretur, satis audebant. Optimum visum estcommittere rem fortunae, et transigere cum Publi-lio certamen. Itaque in aciem copias educunt.

XIII. Adversus quos Publilius consul quum dimi-caturus esset, prius alloquendos milites ratus, con-cionem advocari iussit. Ceterum sicut ingenti alacri-tate ad praetorium concursum est, ita prae clamoreposcentium pugnam nulla adhortatio imperatorisaudita est. Suus cuique animus memor ignominiaeadhortator aderat. Vadunt igitur in proelium ur-gentes signiferos: et, ne mora in concursu pilis emit-