Druckschrift 
2 (1829) Lib. VII - XXIII
Entstehung
Seite
124
Einzelbild herunterladen
 

124

T. LIVII [U. C. 434. A. C. 3i8.]

stis; inter accipiendum aurum caesi sunt: pacem no-hiscum pepigistis, ut legiones vobis captas restituere-mus; eam pacem irritam facitis, et semper aliquamfraudi speciem iuris imponitis. Non probat populusRomanus ignominiosa pace legiones servatas? Pacemsibi habeat, legiones captas victori restituat: hoc fide,hoc foederibus, hoc fetialibus caerimoniis dignum erat.Ut tu quidem, quod petisti, per pactionem habeas, totcives incolumes; ego pacem, quam hos tibi remittendopactus sum, non habeam: hoc tu, A. Corneli, hoc vos,fetiales, iuris gentibus dicitis? Ego vero istos, quosdedi simulatis, nec accipio, nec dedi arbitror; nec mo-ror , quo minus in civitatem obligatam sponsione com-missa, iratis omnibus diis, quorum eluditur numen, re-deant. Gerite bellum, quando Sp. Postumius modo le-gatum fetialem genu perculit. Ita dii credent, Sa-mnitem civem Postumium, non civem Romanum esse,et a Samnite Romanum legatum violatum: eo vobisiustum in nos factum esse bellum. Haec ludibria re-ligionum non pudere in lucem proferre, et vix puerisdignas ambages senes ac consulares fallendae fidei ex-quirere? I, lictor, deme vincla Romanis: moratus sitnemo, quominus, ubi visum fuerit, abeant: Et illi

quidem, forsitan et publica, sua certe liberata lide,ab Caudio in castra llomana inviolati redierunt.

XII. Samnitibus, pro superba pace infestissimumcernentibus renatum bellum, omnia, quae deinde ve-nerunt, non in animis solum, sed prepe in oculis es-se: et sero ac nequicquam laudare senis Pontii utra-que consilia; inter quae se media lapsos victoriaepossessionem pace incerta mutasse, et, beneficii etmaleficii occasione amissa, pugnaturos cum iis, quospotuerint in perpetuum vel inimicos tollere, vel ami-cos facere. Adooque, nullodum certamine inclinatisviribus, post Caudinam pacem animi mutaverant, utclariorem inter llomanos deditio Postumium, quam