Druckschrift 
2 (1829) Lib. VII - XXIII
Entstehung
Seite
123
Einzelbild herunterladen
 

Lrs. IX. Ca i>. ia 11. [IT. C. 434. A. C. 5 i 8.] 123yac legiones, ductusque ad Caudium exercitus. Prae-gressi fetiales, ulii ad portam venere, vestem detrahipacis sponsoribus iubent, manus post tergum vinciri,(pium apparitor verecundia maiestatis Postumiumlaxe vinciret, Quin tu, inquit, adducis lorum, ut itislajiat deditio? Tum, ubi in coctum Samnitium et adtribunal ventum Pontii est, A. Cornelius Arvina fetia-lis ita verba fecit: Quandoque Itice homines iniussupopuli Romani Quiritium foedus ictum iri spoponde-runt, atque oh eam rem noxam nocuerunt; oh eamrem, quo populus Romanus scelere impio sil solutus,hosce homines vobis dedo. Haec dicenti fetiali Postu-mius genu femur, quanta maxime poterat vi, percu-lit, et clara voce ait, Se Samnitem civem esse, illumlegatum; fetialem a se contra ius gentium violatum;eo iustius bellum gesturos.

, XI. Tum Pontius, I \ec ego istam deditionem acci-[ piam, inquit, nec Samnites ratam habebunt. Quin tu,Sp. Postumi, si deos esse censes, aut omnia irrita fa-cis, aut pacto stas? Samniti populo omnes, quos inpotestate habuit, aut pro iis pax debetur. Sed quidego te appello, qui te captum victori, cum qua potes' fide, restituis? Populum Romanum appello; quem sisponsionis ad Furculas Caudinas factae poenilet, re-stituat legiones intra saltum, quo saepiae fuerunt.Remo quemquam deceperit: omnia pro infecto sint:recipiant arma, quae per pactionem tradiderunt: re-\ deant in castra sua. Quicquid pridie habuerunt,quam in colloquium est ventum, habeant. Tum bel-lum et fortia consilia placeant; tunc sponsio et paxrepudietur. Ea fortuna, iis locis, quae ante pacismentionem habuimus, geramus bellum: nec populusRomanus consulum sponsionem, nec nos fidem populiRomani accusemus. Nunquamne causa defiet, curvicti pacto non stetis? Obsides Porsenae dedistis; fur-i to eos subduxistis; auro civitatem a Gallis redemi-