122
T. LIVII [U.C.454. A.C.5i8.]
alium rerum exitum esse, quam ut illi, velut somniolaetiore, quam quod mentes eorum capere possent, nc-quicquam eluderentur: et nostrum exercitum eadem,quae impedierat, fortuna expediret: vanam victo-riam vanior irritam faceret pax: sponsio interpone-retur, quae neminem, praeter sponsorem, obligaret.Quid enim vobiscum, Patres conscripti, quid cum po-pulo Romano actum est? quis vos appellare potest?quis se a vobis dicere deceptum? Hostis? an civis?Hosti nihil spopondistis: civem neminem spondere provobis iussislis. Nihil ergo vobis nec nobiscum est, qui-bus nihil mandastis; nec cum Samnitibus, cum quibusnihil egistis. Samnitibus sponsores nos sumus: reisalis locupletes in id, quod nostrum est; in id, quodpraestare possumus, corpora nostra et animos. Tnhaec saeviant, in haec ferrum, in haec iras acuant.Quod ad tribunos allinet, consulite, utrum praesensdeditio eorum fleri possit, an in diem differatur. Nosinierim , T. Veturi, vosque ceteri, vilia haec capitaluendae sponsionis feramus, et nostro supplicio libere-mus Romana arma.
X. Movit Patres conscriptos tum causa, tum au-ctor; nec ceteros solum, sed tribunos etiam plebei,ut se in senatus dicerent fore potestate. Magistratuinde se extemplo abdicaverunt, traditique fetialibuscum ceteris Caudium ducendi. XIoc facto senatus-consulto, lux quaedam aifulsisse civitati visa est.Postumius in ore erat: eum laudibus ad coelum fere-bant: devotioni P. Decii consulis, aliis claris facino-ribus aequabant. Emersisse civitatem ex obnoxiapace illius consilio et opera: ipsum se cruciatibus ethostium irae offerre, piaculaque pro populo Romanodare. Arma cuncti spectant et bellum. En unquamfuturum, ut congredi armatis cum Samnite liceat? Incivitate, ira odioque ardente, delectus prope omniumvoluntariorum fuit, Rescripta? ex eodem milite no-