Druckschrift 
2 (1829) Lib. VII - XXIII
Entstehung
Seite
121
Einzelbild herunterladen
 

L i ii. IX. C a p. 8. 9 . [U.C.454. A.C.5i8.] 1 21

nes fides humana colitur: sed iniussu populi negoquicquam sanciri posse, quod populum teneat. An, sieadem superbia, (qua sponsionem istam expresseruntnobis Samnites, coegissent nos verba legitima deden-tium urbes nuncupare, deditum populum Romanumvos tribuni diceretis, et hanc urbem, templa, delubra,fines, aquas,Samnitium esse? Omitto deditionem,quo-niam de sponsione agitur. Quid tandem, si spopon-dissemus, urbem hanc relicturum populum Romanum 'isi incensurum? si magistratus, si senatum, si legesnon habiturum? si sub regibus futurum? Dii meliora!inquis. Atqui non indignitas rerum sponsionis vincu-lum levat. Si quid est, in quod obligari populus pos-sit, in omnia potest: et ne illud quidem, quod quosdamforsitan moveat, refert, consul, an dictator, an prae-tor spoponderit. Et hoc ipsi etiam Samnites iudica-verunt, quibus non fuit satis consules spondere, sedlegatos, quaestores, tribunos militum spondere coege-runt. Nec a me nunc quisquam quaesiverit, quid itaspoponderim? quum id nec consulis insesset; nec il-lis spondere pacem, equae mei non erat arbitrii, nec pro. vobis, qui nihil mandaveratis, possem. Nihil ad Cau-dium, Patres conscripti, humanis consiliis gestum est.Dii immortales et vestris et hostium imperatoribusmentem ademerunt. Nec nos in bello salis cavimus;et illi male partam victoriam male perdiderunt, dumvix locis, quibus vicerant, credunt, dum quacunquej conditione arma viris in arma natis auferre festinant.An, si sana mens fuisset, difficile illis fuit, dum senesab domo ad consultandum arcessunt, mittere Romamlegatos 0 cum senatu, cum populo, de pace ac foedereagere? Tridui iter expeditis erat. Interca in indu-tiis res fuisset, donec ab Roma legali aut victoriamillis certam, aut pacem afferrent. Ea demum sponsioesset, quam populi iussu spopondissemus. Sed nequevos tulissetis, nec nos spopondissemus: nec fas fuit