120
T. LIVII [U. C. 434. A.C. 5:8.]
cet; nec prius ingredi hostium fines, quam omnia iuslain deditionem nostram perfecta erunt. Vos, dii im-mortales, precor quaesoque, si vobis non fuit cordi, Sp.Postumium, T. Veturium consules cum Samnitibus•prospere bellum gerere ; at vos satis habeatis, vidissenos sub iugum missos, vidisse sponsione infami obliga-tos, videre nudos vinctosque hostibus deditos, omnemiram hostium nostris capitibus excipientes. Novosconsules legionesque Romanas ita cum Samnite gererebellum velitis, ut omnia ante nos consules bella gestasunt. Quae ubi dixit, tanta simul admiratio misera-tioque viri incessit omnes, ut modo vix crederent, il-lum eundem esse Sp. Postumium, qui auctor tamfoedae pacis fuisset: modo miserarentur, quod virtalis etiam praecipuum apud hostes supplicium pas-surus esset ob iram diremptae pacis. Quum omnes,laudibus modo prosequentes virum, in sententiameius pedibus irent; tentata paullisper intercessio estab L. Livio et Q. Maelio tribunis plebis: qui, nequeexsolvi religione populum, aiebant, deditione sua, nisiomnia Samnitibus, qualia apud Caudium fuissent, re-stituerentur: neque se pro eo, quod, spondendo pacem,servassent exercitum populi Romani, poenam ullammeritos esse ; neque ad extremum, quum sacrosanctiessent, dedi hostibus violarive posse.
IX. Tum Postumius, Interca dedite, inquit, profa-nos nos, quos salva religione potestis: dedetis deindeet istos sacrosanctos, quum primum magistratu abie-rint; sed, si me audiatis, prius, quam dedantur, hic incomitio virgis caesos, hanc iam ut intercalatae poenaeusuram habeant. Nam quod deditione nostra negantexsolvi religione populum, id istos magis, ne dedantur,quam quia ita se res habeat, dicere, quis adeo iuris fe-tialium expers est, qui ignoret? Neque ego inficias eo,Patres conscripti,tam sponsiones quam foedera sanctaesse apud eos homines, apud quos iuxla divinas religio-