Druckschrift 
2 (1829) Lib. VII - XXIII
Entstehung
Seite
119
Einzelbild herunterladen
 

Lib. IX. Cai>. 7. S. [U. C.454. A.C.3i8 .] 110

Consules, in privato abditi, nihil pro magistratuagere, nisi quod expressum senatusconsulto est, utdictatorem dicerent comitiorum causa. Q. FabiumAmbustum dixerunt, etP. Aelium Paetum magistrumequitum: quibus vitio creatis, suffecti M. AemiliusPapus dictator, L. Valerius Flaccus magister equi-tum. Nec per eos comitia habita: et, quia taedebatpopulum omnium magistratuum eius anni, res ad in-terregnum rediit. Interreges Q. Fabius Maximus, M.Valerius Corvus. Is consules creavit Q. PubliliumPhilonem et L. Papirium Cursorem iterum, haud du-bio consensu civitatis, quod nulli ea tempestate du-ces clariores essent.

VIII. Quo creati sunt die, eo (sic enim placueratPatribus) magistratum inierunt, sollennibusque se-natusconsultis perfectis, de pace Caudina retulerunt.Et Publilius, penes quem fasces erant, Dic Sp. Postu-mi, inquit. Qui ubi surrexit, eodem illo vultu, quosub iugum missus erat, Haud sum ignarus, inquit,consules, ignominiae, non honoris causa me primumexcitatum iussumque dicere, non tanquam senatorem,sed tanquam reum qua in felicis belli, qua ignominio-sae pacis. Ego tamen, quando neque de noxa nostraneque de poena retulistis, omissa defensione, quae nondifficillima esset apiid haud ignaros fortunarum hu-manarum necessitalumque, sententiam de eo, de quoretulistis, paucis peragam: quae sententia testis erit,mihine, an legionibus vestris pepercerim, quum me seuturpi seu necessaria sponsione obstrinxi. Qua tamen,quando iniussu populi facta est, non tenetur populusRomanus; nec quicquam ex ea, praeterquam corporanostra debentur Samnitibus, Dedamur per fetialesnudi vinclique: exsolvamus religione populum, si quaobligavimus ; ses quid divini humanive obstet, quo mi-nus iustum piumque de integro ineatur bellum. Inter-ea consules exercitum scribere, armare, educere pia-