118
T. LIVII [U. C. 453 . A. C. 5 19.]
Robiam, sicut ante Gallos, sed, quod multo bellicosiusfuerit, Romanam virtutem ferociamque ;
VII. Quum haec dicerentur audirenturque, et de-ploratum paene Romanum nomen in concilio socio-rum fidelium esset; dicitur Ofilius Calavius, Oviifilius, clarus genere factisque, tum etiam aetate ve-rendus, longe aliter se habere rem dixisse: Silen-tium illud obstinatum, fixosque in terram oculos, etsurdas ad omnia solatia aures, et pudorem intuendaelucis, ingentem molem irarum ex alto animo cientisindicia esse: aut Romana se ignorare ingenia, aut si-lentium illud Samnitibus flebiles brevi clamores gemi-tusque excitaturum; Caudinaeque pacis aliquantoSamnitibus, quam Romanis tristiorem memoriam fo-re. Quippe suos quemque eorum animos habiturum,ubicunque congressuri sint: saltus Caudinos non ubi-que Samnitibus fore. Iam Romae etiam sua infamisclades erat. Obsessos primum audierunt: tristiordeinde ignominiosae pacis magis, quam periculi,nuntius fuit. Ad famam obsidionis delectus habericoeptus erat: dimissus deinde auxiliorum apparatus,postquam deditionem tam foede factam acceperunt:extemploque sine ulla publica auctoritate consen-sum in omnem formam luctus est. Tabernae circaforum clausae, iustitiumque in foro sua sponte coe-ptum prius, quam indictum: lati clavi, annuli aureipositi; paene maestior exercitu ipso civitas esse:nec ducibus solum atque auctoribus sponsoribusquepacis irasci, sed innoxios etiam milites odisse, et ne-gare urbe tectisve accipiendos. Quam concitationemanimorum fregit adventus exercitus, etiam iratis mi-serabilis. Non enim tanquam in patriam revertentesex insperato incolumes, sed captorum habitu vultu-que ingressi sero in urbem, ita se in suis quisque te-ctis abdiderunt, ut postero atque insequentibus die-bus nemo eorum forum aut publicum aspicere vellet.