h 1 B. IX. Ca i>. 5. 6. [TJ. C. 453. A. C. 3ig.] 117
dentesque: gladii etiam plerisquc intentati: et Vul-nerati quidam necatique, si vultus eorum indignita-te rerum acrior victorem offendisset. Ita traductisui) iugum, et, quod paene gravius erat, per hostiumoculos. Quum e saltu evasissent, etsi, velut ab infe-ris extracti, tum primum lucem aspicere visi sunt,tamen ipsa lux ita deforme intuentibus agmen omnimorte tristior fuit. Itaque, quum ante noctem Ca-puam pervenire possent, incerti de fide sociorum, etquod pudor praepediebat, circa viam haud procul Ca-pua omnium egeni corpora humi prostraverunt.Quod ubi est Capuam nuntiatum, evicit miseratioinsta sociorum superbiam ingenitam Campanis. Con-festim insignia sua consulibus, fasces, lictores, arma,equos, vestimenta, commeatus militibus benignemittunt; et venientibus Capuam cunctus senatus po-pulusque, obviam egressi, iustis omnibus hospitali-bus, privatisque et publicis funguntur officiis. Ne-que illis sociorum comitas, vultusque benigni, et al-loquia non modo sermonem elicere, sed ne, ut ocu-los quidem attollerent, aut consolantes amicos con-tra intuerentur, efficere poterant. Adeo super mae-rorem pudor quidam fugere colloquia et coetus ho-minum cogebat. Postero die quum iuvenes nobiles,missi a Capua, ut proficiscentes ad finem Campanumprosequerentur, revertissent; vocatique in curiampercunctantibus maioribus natu, inulto sibi maestio-res et abiectioris animi visos, referrent; adeo silensac prope mutum agmen incessisse: iacere indolem il-lam Romanam, ablalosque cum armis animos. Nonreddere salutem, non salutantibus dare responsum,non hiscere quemquam prae metu potuisse, tanquamferentibus adhuc cervicibus iugum, sub quo emissi es-sent. Habere Samnites victoriam, non praeclaramsolum, sed etiam perpetuam. Cepisse enim eos non