Druckschrift 
2 (1829) Lib. VII - XXIII
Entstehung
Seite
115
Einzelbild herunterladen
 

Ltb. IX. Cap. 4. 5. [U. C.433. A.C. 3ig.] 115

aequo aut iniquo loco dimicandi tantummodo cum ho-ste copia esset, non mihi paterni animi indoles in con-silio dando deesset. Equidem mortem pro patriapraeclaram esse fateor: et me vel devovere pro populoRomano legionibusque, vel in medios me immitterehostes paratus sum. Sed hic patriam video, hic quic-quid Romanarum legionum est: quae, nisi pro se ipsisad mortem ruere volunt, quid habent, quod morte suaservent? Tecta urbis, dicat aliquis, et moenia, et eamturbam, a qua urbs incolittir. Imo, hercule, produn-tur ea omnia, deleto hoc exercitu, non servantur. Quisenim ea tuebitur? Imbellis videlicet atque inermismultitudo. Tam, hercule, quam a Gallorum impetudefendit. An a Veiis exercitum Camillumque ducemimplorabunt ? Hic omnes spes opesque sunt, quas ser-vando patriam servamus : dedendo ad necem patriamdeserimus ac prodimus. At foeda atque ignominiosadeditio est. Sed ea caritas patriae est, ut tam igno-minia eam, quam morte nostra, si opus sit, servemus.Subeatur ergo ista, quantacunque est, indignitas ; etpareatur necessitati, quam ne dii quidem superant.Ite, consules, redimite armis civitatem, quam auromaiores vestri redemerunt.

V. Consules profecti ad Pontium in colloquium,quum de foedere victor agitaret, negarunt, iniussupopuli foedus fleri posse: nec sine fetialibus caeri-moniaque alia sollenni. Itaque non, ut vulgo cre-dunt, Claudiusque etiam scribit, foedere pax Caudi-na, sed per sponsionem, facta est. Quid enim autsponsoribus in foedere opus esset, aut obsidibus, ubiprecatione res transigitur: Per quem populum flat,quo minus legibus dictis stetur, ut eum ita Iupiterfe-I riat, quemadmodum a fetialibus porcus feriatur. Spo-I ponderunt consules, legati, quaestores, tribuni mili-I tum; nominaque omnium, qui spoponderunt, exstant;\ ubi, si ex foedere acta res esset, praeterquam duo»

H 2