Druckschrift 
2 (1829) Lib. VII - XXIII
Entstehung
Seite
107
Einzelbild herunterladen
 

Lib. VIII. Caf. 38. 39. [TJ. C. 432 . A. C. 3ao.] 107

equis insidetites, raros, quibus ferrum in manu sit, in-venies : equosque dum praeda onerant, caede inermes,cruentamque illis praedam redde. Mihi legiones pedi-tumque pitgna curae erunt: penes te equestre sit decus.

XXXIX. Equitum acies, qualis quae esse instru-ctissima potest, invecta in dissipatos impeditosquehostes, caede omnia replet. Inter sarcinas omissasrepente, obiacentes pedibus fugientium consternato-rumque equorum, neque pugnae, neque fugae satispotentes, caeduntur. Tum, deleto prope equitatuhostium, M. Fabius, circumductis paullulum alis, abtergo pedestrem aciem adoritur. Clamor inde novusaccidens et Samnitium terruit animos; et dictator,ubi respectantes hostium antesignanos, turbataquesigna, etfluctuantem aciem vidit, tum appellare, tumadhortari milites, tribunos principesque ordinum no-minatim ad iterandam secum pugnam vocare. Nova-to clamore, signa inferuntur: et, quicquid progredie-bantur, magis magisque turbatos hostes cernebant.Eques ipse iam primis erat in conspectu: et Corne-lius, respiciens ad manipulos militum, quod manu,quod voce poterat, monstrabat, vexilla se suorumparmasque cernere equitum. Quod ubi auditum si-mulque visum est, adeo repente laboris, per diempaene totum tolerati, vulnerumque obliti sunt, uthaud secus, quam si tum integri e castris signum pu-gnae accepissent, concitaverint se in hostem. Necultra Samnis tolerare terrorem equitum, peditumquevim potuit: partim in medio caesi, partim in fugamdissipati sunt. Pedes restantes ac circumventos ce-cidit: ab equite fugientium strages est facta; interquos et ipse imperator cecidit. IIoc demum proe-lium Samnitium res ita infregit, ut omnibus conciliisfremerent, minime id quidem mirum esse, si impio bel-lo, et contra foedus suscepto, infestioribus merito diisquam hominibus, nihil prospere agerent. Expiandum