Druckschrift 
2 (1829) Lib. VII - XXIII
Entstehung
Seite
108
Einzelbild herunterladen
 

108 T.LIVII Lm. VIII. Cap.40. [II. C. 432. A. C. 37 . 0 .]

id bellum magna mercede, luendumque esse. Id re-ferre tantum, utrum supplicia noxio paucorum, anomnium innoxio praebeant sanguine: audebantqueiam quidam nominare auctores armorum. Unummaxime nomen per consensum clamantium BrutuliPapii exaudiebatur. Vir nobilis potensque erat,haud dubie proximarum indutiarum ruptor. De eocoacti referre praetores decretum fecerunt, Ut Bru-tulus Papius Romanis dederetur, et cum eo praedaomnis Romana, captivique ut Romam mitterentur;quaeque res per fetiales ex foedere repetitae essent,secundum ius fasque restituerentur. Fetiales Ro-mam, ut censuerunt, missi, et corpus Brutuli exani-me: ipse morte voluntaria ignominiae se ac suppliciosubtraxit. Placuit cum corpore bona quoque eiusdedi. Nihil tamen earum rerum, praeter captivos,ac si qua cognita ex praeda sunt, acceptum est: cete-rarum rerum irrita fuit deditio. Dictator ex sena-tusconsulto triumphavit.

XL. Hoc bellum a consulibus bellatum, quidamauctores sunt, eosque de Samnitibus triumphasse:Fabium etiam in Apuliam processisse, atque indemagnas praedas egisse. Nec discrepat, quin dicta-tor eo anno A. Cornelius fuerit: id ambigitur, bellinegerendi causa creatus sit; an ut esset, qui ludis Ro-manis, quia L. Plautius praetor gravi morbo forteimplicitus erat, signum mittendis quadrigis daret;functusque eo haud sane memorandi imperii ministe-rio , se dictatura abdicaret: nec facile est, aut remrei, aut auctorem auctori praeferre. Vitiatam me-moriam funebribus laudibus reor, falsisque imagi-num titulis, dum familia ad se quaeque famam rerumgestarum honorumque fallente mendacio trahunt. In-de certe et singulorum gesta et publica monumentarerum confusa. Nec quisquam aequalis temporibusillis scriptor exstat, quo satis certo auctore stetur.