Druckschrift 
2 (1829) Lib. VII - XXIII
Entstehung
Seite
102
Einzelbild herunterladen
 

102

T. LIVII [U. C. 45o. A. C. 322.] _

magis anxios quam eius, cui auxilium ab se peteba-tur, liberavit onere consensus populi Romani, ail pre-ces et obtestationem versus, ut sibi poenam magistriequitum dictator remitteret. Tribuni quoque, incli-natam rem in preces subsecuti, orare dictatorem in-sistunt, ut veniam errori humano, veniam adolescen-tiae Q. Fabii daret: satis eum poenarum dedisse. Ianiipse adolescens, iam paterM. Fabius contentionis ob-liti, procumbere ad genua, et iram deprecari dictato-ris. Tum dictator, silentio facto, Rene habet, inquit,Quirites. Vicit disciplina militaris, vicit imperiimaiestas, quae in discrimine fuerunt, an ulla posthanc diem essent. Non noxae eximitur Q. Fabius, quicontra edictum imperatoris pugnavit; sed, noxae da-mnatus, donatur populo Romano; donatur tribuni-ciae potestati, precarium non iustum auxilium feren-ti. Vive, Q. Fabi, felicior hoc consensu civitatis adtuendum te, quam, qua paullo ante exsultabas, victo-ria. Vive, id facinus ausus, cuius libi ne parens qui-dem, si eodem loco fuisset, quo fuit L. Papirius, ve-niam dedisset. Mecum, ut voles, reverteris in gra-tiam : populo Romano, cui vitam debes, nihil maiuspraestiteris, quam si hic tibi dies salis documenti de-derit, ut bello ac pace pati legitima imperia possis.Quum se nihil morari magistrum equitum pronun-tiasset, degressum eum templo laetus senatus, lae-tior populus, circumfusi, ac gratulantes hinc magi-stro equitum, hinc dictatori, prosecuti sunt: lirma-tumque imperium militare haud minus periculo Q.Fabii, quam suppliciomiserabili adolescentis Manlii,videbatur. Forte ita eo anno evenit, ut, quotiescun-que dictator ab exercitu recessit, hostes in Samniomoverentur. Ceterum in oculis exemplum erat Q.F'abius M. Valerio legato, qui castris praeerat, nequam vim hostium magis, quam trucem dictatorisiram, timeret. Itaque, frumentatores quum, circum-