IjIB. VIII. Cap. 31. 35. [U. C. 43o. A. C. 322 .] 101
populi, tribunicium auxilium, memoria absentis exer-citus. Ex parte altera imperium invictum populi Hu-mani, et disciplina rei militaris, et dictatoris edictumpro numine semper observatum, et Manliana imperia,et posthabita filii caritas publicae utilitati, iactaban-tur. Hoc etiam L. Brutum, conditorem Romanae li-bertatis, antea in duobus liberis fecisse. Nunc patrescomes, et senes faciles de alieno imperio spreto, tan-quatn rei parvae, disciplinae militaris eversae iuven-tuli gratiam facere. Se tamen perstaturum in ince-pto: nec ei, qui adversus dictum suum, turbatis reli-gionibus ac dubiis auspiciis, pugnasset, quicquam exiusta poena remissurum. Maiestas imperii perpetuansesset, non esse in sua potestate: L. Papirium nihil deeius iure deminuturum. Optare, ne potestas tribuni-cia, inviolata ipsa, violet intercessione sua Romanumimperium, neu populus in se potissimum dictatorem etius dictaturae exstinguat. Quod si fecisset, non L.Papirium, sed tribunos, sed pravum populi iudicium,uequicquam posteros accusaturos: quum, polluta se-mel militari disciplina, non miles centurionis, non cen-turio tribuni, non tribunus legali, non legatus consu-lis, non magister equitum dictatoris pareat imperio;nemo hominum, nemo deorum verecundiam habeat,non edicta imperatorum, non auspicia observentur;sine commeatu vagi milites in pacato, in hostico er-rent, immemores sacramenti, licentia sola se, ubi ve-lint, exauclorent; infrequentia deserantur signa; ne-que conveniatur ad edictum, nec discernatur, inter diu,nocte, aequo, iniquo loco, iussu, iniussu imperatorispugnent; et non signa, non ordines servent; latroci-nii modo caeca et fortuita, pro sollenni et sacrata mi-litia sit. Horum criminum vos reos in omnia saeculao fferte, tribuni plebi: vestra obnoxia capita pro licen-tia Q. Pabii obiicite.
XXXV. Stupentes tribunos et suam iam vicem