Lib.VIII. CAr.35.36. [P. C. 43o. A. C. 522 .] 103
venti ex insidiis, caesi loco iniquo essent, creditumvulgo est, subveniri iis ab legato potuisse, ni tristiaedicta exhorruisset. Ea quoque ira alienavit a dicta-tore militum animos, iam ante infensos, quod impla-cabilis Q. Eabio fuisset: et, quod suis precibus ne-gasset, eius populo Romano veniam dedisset.
XXXVI. Postquam dictator, praeposito in urbeL. Papirio Crasso magistro equitum, Q. Fabio vetitoquicquam pro magistratu agere, in castra rediit; neque civibus satis laetus adventus eius fuit, neo hostibus quicquam attulit terroris. Namque postero die,seu ignari venisse dictatorem, seu, adesset an abes-set, parvi facientes, instructa acie ad castra accesse-runt. Ceterum tantum momenti in uno viro L. Pa-pirio fuit, ut, si ducis consilia favor subsecutus mili-tum foret, debellari eo die cum Samnitibus potuisse,pro haud dubio habitum sit: ita instruxit aciem locoac subsidiis, ita omni arte bellica firmavit. Cessatuma milite, ac de industria, ut obtrectaretur laudibusducis, impedita victoria est. Plures Samnitium ce-cidere : plures Romani vulnerati sunt. Sensit peritusdux, quae res victoriae obstaret: temperandum inge-nium suum esse, et severitatem miscendam comitate.Itaque, adhibitis legatis, ipse circum saucios militesinserens in tentoria caput, singulos, utsese haberent,rogitans, curam eorum nominatim legatis, tribunis-que, et praefectis demandabat. Rem per se popula-rem ita dexter egit, ut, medendis corporibus, animimulto prius militum imperatori reconciliarentur;nec quicquam ad salubritatem efficacius fuerit, quamquod grato animo ea cura accepta est. Refecto exer-citu, cum hoste congressus haud dubia spe sua mili-tumque, ita fudit fugavitque Samnites, ut ille ulti-mus iis dies conferendi signa cum dictatore fuerit.Incessit deinde, qua duxit praedae spes, victor exer-citus; pcrlustravitque hostium agros, nulla arma,