Druckschrift 
2 (1829) Lib. VII - XXIII
Entstehung
Seite
100
Einzelbild herunterladen
 

100

T. LIVII [U,C. 45o. A. C. 5aa.] _

esset inter moderationem antiquorum,et novam super-biam crudelitatemque. Dictatorem Quinctium Cin-cinnatum in L. Minucium consulem, ex obsidione a seereptum, non ultra saevisse, quam ut legatum eum adexercitum pro consule relinqueret. M. Furium Camil-lum in L. Furio, qui, contempla sua senectute et au-ctoritate, foedissimo cum eventu pugnasset, non solumin praesentia moderatum irae esse, ne quid de collegasecus populo aut senatui scriberet; sed, quum rever-tisset, potissimum ex tribunis consularibus habuisse,quem, ex collegis optione ab senatu data, socium sibiimperii delegerit. Nam populi quidem, penes quempotestas omnium rerum esset, ne iram quidem unquamalrociorem fuisse in eos, qui temeritate atque inscitiaexercitus amisissent, quam ut pecunia eos multaret :capite anquisitum ob rem bello male gestam de impe-ratore nullo ad eam diem esse. Nunc ducibus populiRomani, quae ne victis quidem bello fas fuerit, virgaset secures victoribus, et iuslissimos meritis triumphosintentari. Quid enim tandem passurum fuisse filiumsuum, si exercitum amisisset: si fusus, fugatus, ca-stris exutus fuisset? Quo ultra iram violentiamqueeius excessuram fuisse, quam ut verberaret necaret-que? Quam conveniens esse, propter Q. Fabium civi-tatem in laetitia, victoria, supplicationibus, ac gratu-lationibus esse: eum, propter quem deum delubra pa-teant, arae sacrificiis fument, honore, donis cumulen-tur, nudatum virgis lacerari in conspectu populi Ro-mani: intuentem Capitolium atque arcem, deosqueab se duobus proeliis haud frustra advocatos? Quo idanimo exercitum, qui eius ductu auspiciisque vicisset,.alurum ? quem luctum in castris Romanis, quam lae-titiam inter hostes fore? Haec, simul iurgans, que-rens, deum hominumque fidem obtestatis, ct comple-xus filium, plurimis cum lacrimis agebat.

XXXIV. Stabat cum co senatus maiestas, favor