Druckschrift 
2 (1829) Lib. VII - XXIII
Entstehung
Seite
99
Einzelbild herunterladen
 

L IB . VITI. Gap. 32. 33. [TJ. C. 45o. A. C. fai ] 09

die adesse, quum omnes affirmarent, infestius Papi-rium exarsurum, agitatum contentione ipsa exacer-batumque, clam cx castris Itoniam profugit: et, pa-tre auctore M. Fabio, qui ter iam consul dictatorquefuerat, vocato extemplo senatu, quum maxime con-quereretur apud Patres vim atque iniuriam dictato-ris, repente strepitus ante curiam lictorum sumnio-ventium auditur: et ipse infensus aderat, postquamcomperit profectum ex castris, cum expedito equi-tatu secutus. Iterata deinde contentio: et prendiFabium Papirius iussit. Ubi quum, deprecantibusprimoribus Patrum atque universo senatu, perstaretin incepto immitis animus; tum pater M. F'abius,Quandoquidem, inquit, apud te nec auctoritas senatus, nec aetas mea, cui orbitatem paras, nec virtusnobilitasque magistri equitum, a te ipso nominati,va-let, nec preces, quae saepe hostem mitigavere, quaedeorum iras placant: tribunos plebis appello, et pro-voco ad populum; eumque tibi, fugienti exercitus tui,fugienti senatus iudicium, iudicem fero, qui certeunus plus, quam tua dictatura, potest polletque. Vi-dero, cessurusne provocationi sis, cui rex RomanusTullus Hostilius cessit. Ex curia in concionem itur.Q,uo cum paucis dictator, cum omni agmine princi-pum magister equitum quum escendisset; deducieum de rostris Papirius in partem inferiorem iussit.Secutus pater, Bene agis, inquit, quum eo nos deduciiussisli, unde et privati vocem mittere possemus. Ibiprimo non tam perpetuae orationes, quam alterca-tio , exaudiebantur. Vicit deinde strepitum vox etindignatio Fabii senis, increpantis superbiam crude-litatcmque Papirii: Se quoque dictatorem Romaefuisse, nec a se quemquam, ne plebis quidem hominem,non centurionem, non militem, violatum; Papirium,tanquam ex hostium ducibus, sic ex Romana impera-tore victoriam et triumphum petere. Quantum inter-

G 2