Lib. VIII. Cap. 29. 30. [U. C. 43o, A. C. 322 .] 93
per exploratores comperisset, perinde omnia solutaapud hostes, ac si nemo Komanus in Samnio esset:seu ferox adolescens indignitate accensus, quod omniain dictatore viderentur reposita esse; seu occasionebene gerendae rei inductus, exercitu instructo para-toque profectus ad Imbrinium (ita vocant locum),acie cum Samnitibus conflixit. Ea fortuna pugnaefuit, ut nihil relictum sit, quo, si affuisset dictator,res melius geri potuerit: non dux militi, non milesduci defuit. Eques etiam, auctore L. Cominio tribu-no militum, qui aliquoties impetu capto perrumperenon poterat hostium agmen, detraxit frenos equis;atque ita concitatos calcaribus permisit, ut sustineroeos nulla vis posset. Per arma, per viros late stra-gem dedere. Secutus pedes impetum equitum, tur-batis hostibus intulit signa. Viginti millia hostiumcaesa eo dic traduntur. Auctores habeo, bis cum ho-ste signa collata, dictatore absente, bis rem egregiogestam. Apud antiquissimos scriptores una haecpugna invenitur; in quibusdam annalibus tota respraetermissa est. Magister equitum, ut ex tantacaede, multis potitus spoliis, congesta in ingentemacervum hostilia arma subdito igne concremavit:seu votum id deorum cuipiam fuit; seu credere libetFabio auctori, eo factum, ne suae gloriae fructumdictator caperet, nomenque ibi scriberet, aut spoliain triumpho ferret. Literac quoque de rc prosperegesta ad senatum, non ad dictatorem, missae, argu-mentum fuere minime cum eo communicantis laudes.Ita certe dictator id factum accepit, ut, laetis aliisvictoria parta, prae se ferret iram tristitiamque.Misso itaque repente senatu, se ex curia proripuit:tum vero, non Samnitium magis legiones, quam ma-iestatem dictatoriam et disciplinam militarem, a ma-gistro equitum victam et eversam dictitans, si illiimpune spretum imperium fuisset. Itaque plenus