94
T. LIVII [U. C. 43«. A. C. 322 .]
consilii: sed eventus docuit, fortes fortunam iuvare.Bellum ex auctoritate Patrum populus adversus Ve-stinos iussit. Provincia ea Bruto, Samnium Camillosorte evenit. Exercitus utroque ducti, et cura tuen-dorum finium hostes prohibiti coniungere arma. Ce-terum alterum consulem L. Furium, cui maior mo-les rerum imposita erat, morbo gravi implicitum for-tuna bello subtraxit: iussusque dictatorem dicere reigerendae causa, longe clarissimum bello ea tempe-state dixit L. Papirium Cursorem; a quo Q. FabiusMaximus llullianus magister equitum est dictus:par nobile rebus in eo magistratu gestis, discordiatamen, qua prope ad ultimum dimicationis ventumest, nobilius. Ab altero consule in Vestinis multi-plex bellum, nec usquam vario eventu , gestum est.Nam et pervastavit agros, et, populando atque uren-do tecta hostium sataque, in aciem invitos extraxit:et ita proelio uno accidit Vestinorum res, haudqua-quam tamen incruento milite suo, ut non in castrasolum refugerent hostes, sed, iam ne vallo quidemac fossis freti, dilaberentur in oppida, situ urbium |moenibusque se defensuri. Postremo oppida quoque 'vi expugnare adortus, primo Cutinam ingenti ardoremilitum aut vulnerum ira, quod haud fere quisquam !integer proelio excesserat, scalis cepit: deinde Cin- 1giliam. Utriusque urbis praedam militibus, quod , ■eos neque portae, neque muri hostium arcuerant, :•concessit.
XXX. In Samnium incertis itum auspiciis est:cuius rei vitium non in belli eventum, quod prosperegestum est, sed in rabiem atque iras imperatorumvertit. Namque Papirius dictator, a pullario moni-tus, quum ad auspicium repetendum ltomam profi-cisceretur, magistro equitum denuntiavit, ut seseloco teneret, neu, absente se, cum hoste manum con-sereret. Fabius quum post profectionem dictatoris