L11!. VIII. Cap. 26. 27. [U. C. 4 2 g. A. C. 3^3-J R1
titudine semet ipsa impediente, sedulo aliis alia im-peria turbans, terit tempus ; Charilaus, cx compositoab sociis in urbem receptus, quum summa urbis Ro-mano milite implesset, tolli clamorem iussit: adquem Graeci, signo accepto a principibus, quievere,Nolani per aversam partem urbis via Nolam ferenteeffugiunt. Samnitibus exclusis ab urbe, ut expedi-tior in praesentia fuga, ita foedior, postquam peri-culo evaserunt, visa: quippe qui inermes, nulla re-rum suarum non relicta inter hostes, ludibrium nonexternis modo, sed etiam popularibus, spoliati atqueegentes domos rediere. Haud ignarus opinionis al-terius, qua haec proditio ah Samnitibus facta tradi-tur, quum auctoribus hoc dedi, quibus dignius crediest, tum foedus Neapolitanum (eo enim deinde sum-ma rei Graecorum venit) similius vero facit, ipsos inamicitiam redisse. Publilio triumphus decretus;quod satis credebatur, obsidione domitos hostes infidem venisse. Duo singularia haec ei viro primumcontigere, prorogatio imperii non ante in ullo facta,et acto honore triumphus.
XXVII. Aliud subinde bellum cum alterius oraeGraecis exortum. Namque Tarentini, quum rem Pa-laepolitanam vana spe auxilii aliquamdiu sustinuis-sent, postquam Romanos urbe potitos accepere, vel-ut destituti, ac non qui ipsi destituissent, increparePalaepolitanos: ira atque invidia in Romanos furere;eo etiam, quod Lucanos et Apulos (nam utraque eoanno societas coepta est) in fidem populi Romani ve-nisse allatum est. Quippe propemodum perventumad se esse: iamque in eo rem fore, ut Romani aut ho-stes, aut domini habendi sint. Discrimen profectorerum suarum in bello Samnitium eventuque cius verti. Eam solam gentem restare, nec eam ipsam satisvalidam, quando Lucanus defecerit. Quem revocariadhuc, impellique ad abolendam societatem Romanam