Druckschrift 
2 (1829) Lib. VII - XXIII
Entstehung
Seite
92
Einzelbild herunterladen
 

02

T. LIVII [t>. C. 429. A. C. 323 .]

posse, si qua ars sere?idis discordiis adhibeatur. Haecconsilia quum apud cupidos rerum novandarum va-luissent; ex iuventute quidam Lucanorum pretioasciti, clari magis inter populares, quam honesti, in-ter se mulcati ipsi virgis, quum corpora nuda intulis-sent in civium coctum, vociferati sunt, se, quod ca-stra Romana ingredi ausi essent, a consule virgiscaesos, ac prope securi percussos esse. Deformissuapte natura res quum speciem iniuriae magis,quam doli, prae se ferret, concitati homines coguntclamore suo magistratus senatum vocare: et alii,circumstantes concilium, hellum in Romanos po-scunt: alii ad concitandam in arma multitudinemagrestium discurrunt: tumultuque etiam sanos con-sternante animos, decernitur, ut societas cum Samni-tibus renovaretur; legatique ad eam rem mittuntur.Repentina res quia quam causam nullam, tam nelidem quidem habebat, coacti a Samnitibus et obsi-des dare, et praesidia in loca munita accipere, caecifraude et ira nihil recusarunt. Dilucere deinde brevifraus coepit, postquam criminum falsorum auctoresTarentum commigravere: sed, amissa omni de se po-testate, nihil ultra, quam ut poeniteret frustra, re-stabat.

XXVIII. Eo anno plebi Romanae velut aliud ini-tium libertatis factum est, quod necti desierunt: mu-tatum autem ius ob unius feneratoris simul libidi-nem, simul crudelitatem insignem. L. Papirius isfuit: cui quum se C. Publilius ob aes alienum pater-num nexum dedisset; quae aetas formaque miseri-cordiam elicere poterat, ad libidinem ct contume-liam animum accenderunt: et, florem aetatis eiusfructum adventicium crediti ratus, primo pellicereadolescentem sermone incesto est conatus: dcin,postquam aspernabantur flagitium aures, minis ter-ritare, atque identidem admonere fortunae: postre-