oo
T. LIVII [II. C. 4ag. A. C. 3a3.]
ac coniugibtis, et quae captarum urbium extremasunt, patiebantur. Itaque quum, et a Tarento et aSamnitibus, fama esset, nova auxilia ventura, Samni-tium plus, quam vellent, intra moenia esse rcbantur:Tarentinorum iuventutem, Graeci Graecos, haud mi-nus per quos Samniti Nolanoque, quam ut ltomanishostibus resisterent, exspectabant. Postremo levis-simum malorum deditio ad Romanos visa. Chari-laus et Nymphius, principes civitatis, communicatointer se consilio, partes ad rem agendam divisere, utalter ad imperatorem Romanorum transfugeret, al-ter subsisteret ad praebendam opportunam consiliourbem. Charilaus fuit, qui ad Publilium Philonemvenit: et, quod bonum, faustum, felix Palaepolitanispopudoque Romano esset, tradere se, ait, moenia sta-tuisse. Eo facto utrum ab se prodita, an servata,patria videatur, in fide Romana positum esse. Sibiprivatim nec pacisci quicquam, nec petere: publicepetere, quam pacisci, magis, ut, si successisset ince-ptum, cogitaret populus Romanus, potius cum quantostudio pcriculoque reditum in amicitiam suam esset,quam qua stultitia et temeritate de officio decessum.Collaudatus ab imperatore tria millia militum adoccupandam eam partem urbis, quam Samnites insi-debant, accepit: praesidio ei L. Quinctius tribunusmilitum praepositus.
XXVI. Eodem tempore et Nymphius praetoremSamnitium arte aggressus perpulerat, ut, quoniamomnis Romanus exercitus aut circa Palaepolim autin Samnio esset, sineret se classe circumvehi ad Ro-manum agrum , non oram modo maris, sed ipsi urbipropinqua loca depopulaturum. Sed, ut falleret, no-cte proficiscendum esse, extemploque naves deducen-das. Quod quo maturius fieret, omnis inventus Sa-mnitium, praeter necessarium urbis praesidium, adlitus missa, Ubi dum Nymphius in tenebris et mul-