Druckschrift 
2 (1829) Lib. VII - XXIII
Entstehung
Seite
89
Einzelbild herunterladen
 

Lin. VIII. Cap. 24. 25. [V. C. 429 . A. C. 3a3.] 80

foeda laceratio corporis facta. Namque, praecisomedio, partem Consentiam misere: pars ipsis retentaad ludibrium. Quae quum iaculis saxisque proculincesseretur, mulier una, ultra humanarum irarumfidem saevienti turbae immixta, ut parumper susti-nerent precata, flens ait, virum sibi liberosque captosapud hostes esse: sperare, corpore regio utcunquemulcato se suos redempturam. Is finis lacerationifuit. Sepultumque Consentiae, quod membrorumreliquum fuit, cura mulieris unius: ossaque Metapon-tum ad hostes remissa; inde Epirum devecta ad Cle-opatram uxorem sororemque Olympiadem: quarummater Magni Alexandri altera, soror altera fuit.Haec dc Alexandri Epirensis tristi eventu, quanquamRomano bello fortuna eum abstinuit, tamen, quia inItalia bella gessit, paucis dixisse satis sit.

XXV. Eodem anno lectisternium Romae, quintopost conditam urbem, iisdem, quibus ante, placandishabitum est diis. Novi deinde consules iussu populiquum misissent, qui indicerent Samnitibus bellum;et ipsi maiore conatu, quam adversus Graecos, cun-cta parabant; et alia nova nihil tum animo tale agi-tantibus accesserunt auxilia. Lucani atque Apuli,quibus gentibus nihil ad eam diem cum Romano po-pulo fuerat, in fidem venerunt, arma virosque ad bel-lum pollicentes. Foedere ergo in amicitiam accepti.Eodem tempore etiam in Samnio res prospere gesta.Tria oppida in potestatem venerunt, Allifae, Calli-fae, ltuffrium: aliusque ager primo adventu consu-lum longe lateque est pervastatus. Hoc bello tamprospere commisso, alteri quoque bello, quo Graeciobsidebantur, iam finis aderat. Nam, praeterquamquod, intersaeptis munimentis hostium, pars partiabscisa erat, foediora aliquanto intra muros iis, qui-bus hostis territabat, patiebantur: et velut capti asuismet ipsis praesidiis, indigna iam liberis quoque