88 T. LI VII [II. C. 4ag. A. C. 5a3.]
Ioniam, Consentiam ex Lucanis, Sipontumque, Brut-tiorum Terinam, alias inde Messapiorum ac Luca-norum cepisset urbes, ct trecentas familias illustresin Epirum, quas obsidum numero haberet, misisset;haud procul Pandosia urbe, imminente Lucanis acBruttiis finibus, tres tumulos, aliquantum inter sedistantes, insedit; ex quibus incursiones in omnempartem agri hostilis faceret. Et ducentos ferme Lu-canorum exsules circa se pro fidis habebat, ut plera-que eius generis ingenia sunt, cum fortuna mutabi-lem gerentes fidem. Imbres continui, campis omni-bus inundantes, quum interclusissent trifariam exer-citum a mutuo inter se auxilio, duo praesidia, quaesine rege erant, improviso hostium adventu oppri-muntur: deletisque iis, ad ipsius obsidionem omnesconversi. Inde ah Lucanis exsulibus ad suos nuntiimissi sunt: pactoque reditu promissum est, regem,aut vivum, aut mortuum, in potestatem daturos. Ce-terum cum delectis ipse, egregium facinus ausus, permedios erumpit hostes, et ducem Lucanorum comi-nus congressum obtruncat: contrahensque suos oxfuga palatos, pervenit ad amnem, ruinis recentibuspontis, quem vis aquae abstulerat, indicantem iter,Quem quum incerto vado transiret agmen, fessusmetu ac labore miles, increpans nomen abominan-dum fluminis, Iure Achero» vocaris, inquit. Quodubi ad aures accidit regis; adiecit extemplo animumfatis suis; substititque dubius, an transiret. TumSotiinus minister ex regiis pueris, quid in tanto dis-crimine periculi cunctaretur interrogans, indicat,Lucanos insidiis quaerere locum. Quos ubi respexitrex procul grege facto venientes, stringit gladium,et per medium amnem transmittit equum. Iamqunin vadum egressum eminus veruto Lucanus exsultransfigit. Lapsum inde cum inhaerente telo corpusexanime detulit amnis in hostium praesidia. Ibi