Druckschrift 
2 (1829) Lib. VII - XXIII
Entstehung
Seite
81
Einzelbild herunterladen
 

Lib. VIII. Cap. 18. 19. [U. C. 4a5. A. C. 327 .] 81

narum indicaverunt: ex quibus ad centum septua-ginta damnatae. Neque de veneficiis ante eam diemRomae quaesitum est. Prodigii ea res loco habita;captisque magis mentibus, quam consceleratis, simi-lis visa. Itaque, memoria ex annalibus repetita, insecessionibus quondam plebis clavum ab dictatorefixum, alienatasque discordia mentes hominum eopiaculo compotes sui fecisse, dictatorem clavi figen-di causa creari placuit. Creatus Cn. (fuinetilius ma-gistrum equitum L. Valerium dixit: qui, fixo clavo,magistratu se abdicaverunt.

XIX. Creati consules L. Papirius Crassus iterum,L. Plautius Vcnno. Cuius principio anni legati exVolscis Fabraterni, et Lucani, Romam venerunt,orantes, ut in fidem reciperentur: si a Samnitium ar-mis defensi essent, se sub imperio populi Romanifideliter atque obedienter futuros. Missi tum ab se-natu legati, denuntiatumque Samnitibus, ut eorumpopulorum finibus vim abstinerent: valuitque ea le-gatio, non tam quia pacem volebant Samnites, quamquia nondum parati erant ad bellum. Eodem annoPrivernas bellum initum: cuius socii Fundani, duxetiam fuit Fundanus, Vitruvius Vaccus; vir non do-mi solum, sed etiam Romae, clarus. Aedes fuere inPalatioteius, quae Vacci prata, diruto aedificio publi-catoque solo, appellata. Adversus hunc, vastantemeffuse Setinum Norbanumque et Coranum agrum, I,.Papirius profectus, haud procul castris eius consedit.Vitruvio nec, ut vallo se teneret adversus validioremhostem, sana constare mens, nec, ut longius a castrisdimicaret, animus suppetere. Vix tota extra portamcastrorum explicata acie, fugam magis retro, quamproelium aut hostem, spectante milite, sine consilio,sine audacia depugnat: et ut levi momento nec am-bigue est victus; ita, brevitate ipsa loci facilique re-ceptu in tam propinqua castra, haud aegre militemX. Liv. Tom. II. F