Druckschrift 
2 (1829) Lib. VII - XXIII
Entstehung
Seite
78
Einzelbild herunterladen
 

78

T. LIVII [U. C. 4ao. A. C. 53a.]

proelio haud sane memorabili duorum populorumexercitus fusus, propinquitate urbium et ad fugampronior, et in fuga ipsa tutior fuit. Nec tamenomissa eius belli cura Patribus, quia toties iam Sidi-cini aut ipsi moverant bellum, aut moventibus auxi-lium tulerant, aut causa armorum fuerant. Itaqueomni ope annisi sunt, ut maximum ea tempestateimperatorem M. Valerium Corvum consulem quar-tum facerent. Collega additus Corvo M. Atilius Re-gulus: et, ne forte casu erraretur, petitum ab consu-libus, ut extra sortem Corvi ea provincia esset. Exer-citu victore a superioribus consulibus accepto, adCales, unde bellum ortum erat, profectus, quum ho-stes, ab superioris etiam certaminis memoria pavi-dos, clamore atque impetu primo fudisset; moeniaipsa oppugnare est aggressus. Et militum quidemis erat ardor, ut iam inde cum scalis succedere admuros vellent, evasurosque contenderent. Corvus,quia id arduum factu erat, labore militum potius,quam periculo, peragere inceptum voluit. Itaque ag-gerem ct vineas egit, turresque muro admovit: qua-rum usum forte oblataopportunitas praevertit. Nam-que ]\I. Fabius, captivus Romanus, quum, per negli-gentiam custodum festo die vinculis ruptis, per mu-rum inter opera Romanorum, religata ad pinnammuri reste suspensus, manibus se demisisset; perpu-lit imperatorem, ut vino epulisque sopitos hostes ag-grederetur: nec maiore certamine capti cum urbeAusones sunt, quam acie fusi erant. Praeda capta in-gens est: praesidioque imposito Calibus reductaeRomam legiones. Consul ex senatusconsulto trium-phavit: et, ne Atilius expers gloriae esset, iussi amboconsules adversus Sidicinos ducere exercitum. Di-ctatorem ante ex senatusconsulto comitiorum haben-dorum causa dixerunt L. Aemilium Mamercinum.Is magistrum equitum Q. Publilium Philonem dixit.