L. VIII. C. 14-10. [U.C.4iS-4ig. A.C.334-533.] 77
adornari placuit: Rostraque id templum appella-tum.
XV. C. Sulpicio Longo, P. Aelio Paeto consuli-lnis, quum omnia non opes magis Romanae, quambeneficiis parta gratia bona pace obtineret, inter Si-dicinos Auruncosque bellum ortum. Aurunci, a T.Manlio consule in deditionem accepti, nihil deindemoverant: eo petendi auxilii ab Romanis causa iu-stior fuit. Sed prius, quam consules ab urbe (iusse-rat enim senatus defendi Auruncos) exercitum educe-rent, fama affertur, Auruncos metu oppidum dese-ruisse, profugosque cum coniugibus ac liberis Sues-sam communisse, quaenuncAuruncaappcllata; moe-nia antiqua eoi-um urbemque ab Sidicinis deletam.Ob ea infensus consulibus senatus, quorum cuncta-tione proditi socii essent, dictatorem dici iussit. Di-ctus C. Claudius Regillensis, magistrum equitum C.Claudium Hortatorem dixit. Religio inde iniecta dedictatore: et, quum augures vitio creatum videri di-xissent, dictator magisterque equitum se magistratuabdicarunt. Eo anno Minucia Vestalis, suspectaprimo propter mundiorem iusto cultum , insimulatadeinde apud pontifices ab indice' servo, quum decre-to eorum iussa esset sacris abstinere, familiamque inpotestate habere, facto indicio, viva sub terram adportam Collinam dextra via strata defossa Sceleratocampo. Credo, ab incesto id ei loco nomen factum.Eodem anno Q. Publilius Philo praetor primus deplebe, adversante Sulpicio consule, qui negabat, ra-tionem eius se habiturum, est factus; senatu, quumin summis imperiis id non obtinuisset, minus inprae-tura tendente.
XVI. Insequens annus, L. Papirio Crasso, K.Duilio consulibus, Ausonum magis novo, quam ma-gno bello fuit insignis. Ea gens Cales urbem inco-lebat. Sidicinis finitimis arma coniunxerat: unoque