Druckschrift 
2 (1829) Lib. VII - XXIII
Entstehung
Seite
76
Einzelbild herunterladen
 

7(3

T. LIVII [U.C.4i 7 . A. C. 335.]

summa rerum laudare; sed, quum aliorum causaalia esset, ita expediri posse consilium, dicere, utpro merito cuiusque statueretur-, si de singulis nomi-natim referrent populis. Relatum igitur de singulisdecretumque. Lanuvinis civitas data sacraque suareddita cum eo, ut aedes lucusque Sospitae lunoniscommunis Lanuvinis municipibus cum populo Roma-no esset. Aricini Nomentanique et Pedani eodemiure, quo Lanuvini, in civitatem accepti. Tusculanisservata civitas, quam habebant; crimenque rebellio-nis a publica fraude in paucos auctores versum. InVeliternos, veteres cives Romanos, quod toties re-bellassent, graviter saevitum: et muri deiccti, et se-natus inde abductus, iussique trans Tiberim habita-re: ut eius, qui cis Tiberim deprehensus esset, usquead mille pondo clarigatio esset; nec prius, quam ae-re persoluto, is, qui cepisset, extra vincula captumhaberet. In agrum senatorum coloni missi: quibusascriptis, speciem antiquae frequentiae Velitrae re-ceperunt. Et Antium nova colonia missa cum eo, utAntiatibus permitteretur, si et ipsi ascribi colonivellent. Naves inde longae abactae, interdictumquemari Antiati populo est, et civitas data. TiburtesPraenestinique agro multati, neque ob recens tan-tum rebellionis, commune cum aliis Latinis, crimen;sed quod, taedio imperii Romani, cum Gallis, genteefferata, arma quondam consociassent. Ceteris Lati-nis populis connubia commerciaque et concilia interse ademerunt. Campanis, equitum honoris causa,quia cum Latinis rebellare noluissent, Fundanisqueet Formianis, quod per fines eorum tuta pacataquesemper fuisset via, civitas sine suffragio data. Cu-manos Suessulanosque eiusdem iuris conditionisque,cuius Capuam, esse placuit. Naves Antiatium par-tim in navalia Romae subductae, partim incensae,rostrisque earum suggestum, in foro exstructum,