Lrn. VIII. Cap. 13. 14. [U.C. 4 17 . A. C. 535.] 75
tium omne suhegere. Praesidiis inde dispositis perrecepta oppida, Romam ad destinatum omniumconsensu triumphum decessere. Additus triumphohonos, ut statuae equestres iis, rara illa aetate res,in foro ponerentur. Prius, quam comitiis in inse-quentem annum consules rogarent,"'Camillus de La-tinis populis ad senatum retulit, atque ita disseruit:Valres conscripti, quod bello armisque in Latio agen-dum fuit, id iam deum benignitate ac virtute mili-tum ad finem venit. Caesi ad Pedum Asturamqucsunt exercitus hostium: oppida Latina omnia, et Antium ex Volscis, aut vi capta, aut recepta in deditio-nem, praesidiis tenentur vestris. Reliqua consultatioest, quoniam rebellando saepius nos sollicitant, quo-nam modo perpetua pace quietos obtineamus. Dii im-mortales ita vos potentes huius consilii fecerunt, ut,sit Latium deinde, an non sit, in vestra manu posue-rint. Itaque pacem vobis, quod ad Latinos attinet,parare in perpetuum, vel saeviendo, vel ignoscendo,potestis. Vultis crudeliter consulere in deditos vi-ri osque? Licet delere omne Latium, vastas inde soli-tudines facere, unde sociali egregio exercitu per mul-la bella mugnaque saepe usi estis. Vultis exemptomaiorum augere rem Romanam , victos in civitatemaccipiendo? Malei ia crescendi per summam gloriamsuppeditat. Certe id firmissimum longe imperiumest, quo obedienles gaudent.. Sed maturato opus est,quicquid statuere placet. Tot populos inter spem me-tumque suspensos animi habetis: et vestram itaque devis curam quam primum absolvi, et illorum animos,dum exspectatione stupent, seu poena, seu beneficio,praeoccupari oportet. Nostrum fuit efficere, utomnium rerum vobis ad consulendum potestas esset:vestrum est decernere, quod optimum vobis reique pu-blicae sil:
XIV. Principes senatus relationem consulis de