72 T. LIVII [U. C. 4i5. A.C. 35_70
liores erant, tumultuarius undique exercitus raptimconscriptus convenit. Huic agmini Torquatus con-sul ad Trifanum (inter Sinuessam Minturnasque islocus est) occurrit. Prius, quam castris locus cape-retur, sarcinis utrimque in acervum coniectis, pugna-tum debellatumque est: adeo enim accisae res sunt,ut consuli, victorem exercitum ad depopulandosagros eorum ducenti, dederent se omnes Latini, de-ditionemque eam Campani sequerentur. Latium Ca-puaque agro multati. Latinus ager, Privernati ad-dito agro, et Falernus, qui populi Campani fuerat,usque ad Vulturnum flumen, plebi Romanae dividi-tur. Bina in Latino iugera, ita ut dodrantem ex Pri-vernati complerent, data; terna in Falerno, quadran-tibus etiam pro longinquitate adiectis. Extra poe-nam fuere Latinorum Laurentes Campanorumqueequites, quia non desciverant. Cum Laurentibusrenovari foedus iussum: renovaturque ex eo quotan-nis post diem decimum Latinarum. Equitibus Cam-panis civitas data: monumentoque ut esset, aeneamtabulam in aede Castoris Romae fixerunt. Vectigalquoque iis Campanus populus iussus pendere in sin-gulos quotannis (fuere autem mille et sexcenti) de-narios nummos quadringenos quinquagenos.
XII. Ita bello gesto, praemiis poenaque pro cu-iusque merito persolutis, T. Manlius Romam rediit:cui venienti seniores tantum obviam exisse constat;iuventutem, et tunc, et omni vita deinde, aversatameum exsecratamque. Antiates in agrum Ostiensem,Ardeatem, Solonium incursiones fecerunt. Manliusconsul, quia ipse per valetudinem id bellum exsequinequierat, dictatorem L. Papirium Crassum, qui tumforte erat praetor, dixit: ab eo magister equitum L.Papirius Cursor dictus. Nihil memorabile adversusAntiates ab dictatore gestum est, quum aliquot men-ses stativa in agro Antiati habuisset. Auno insigni