Lim VIII. C ap.10.11. [TJ. C. 4i5.A.C. 557-] 71
Telo, super quod stans consul precatus est, hostempctiri, fas non est: si potiatur, Marti suovetaurilibuspiaculum fieri.
XI. Haec, etsi omnis divini humanique moris me-* nioria abolevit, nova peregrinaque omnia priscis acpatriis praeferendo, haud ab re duxi, verbis quoqueipsis, ut tradita nuncupataque sunt, referre. Roma-nis post proelium demum factum Samnites venissesubsidio, exspectato eventa pugnae, apud quosdamauctores invenio. Latinis quoque ab Lavinio auxi-lium, dum deliberando terunt tempus, victis demumferri coeptum. Et, quum iam portis prima signa etpars agminis esset egressa, nuntio allato de cladeLatinorum, quum conversis signis retro in urbem re-diretur, praetorem eorum nomine Milionium dixisseferunt, pro paullula via magnam mcrccdem Romanis' esse solvendam. Qui Latinorum pugnae superfuerant,multis itineribus dissipati, quum se in unum conglo-hassent, Vescia urbs iis receptaculum fuit. Ibi inconsiliis Numisius imperator eorum, affirmando com-munem vere Marlem belli utramque aciem pari caedeprostravisse, vicloriaequc nomen tantum penes Roma-nus esse, ceteram pro victis fortunam et illos gerere:funesta duo consulum praetoria, alterum parricidio/ilii, alterum consulis devoti caede; trucidatum exer-citum omnem ; caesos hastatos principesque ; stragemcl ante signa et post signa factam ; t riarios postremorem restituisse. Latinorum etsi pariter accisae co-l piae sint, tamen supplemento vel Latium propius esse,vel Volscos, quam Romam. Itaque, si videatur iis, se,ex Latinis et ex Volscis populis iuventute propere ex-cita, rediturum infesto exercitu Capuam esse; Roma-nosque, nihil tum minus quam proelium exspectantes,necopinato adventu perculsurum. Fallacibus literiscirca Latium nomenque Volscum missis, quia, quinon interfuerant pugnae, ad credendum temere faci-