Druckschrift 
2 (1829) Lib. VII - XXIII
Entstehung
Seite
73
Einzelbild herunterladen
 

Lm.VIII. Cap. 11.12. [U. C. 4ifi. A. C. 336.] 73

victoria de tot ac tam potentibus populis, ad hocconsulum alterius nobili morte, alterius sicut truci,ita claro ad memoriam, imperio, successere consulesTi. Aemilius Mamercinus et Q. Publilius Philo; ne-que in similem materiam rerum, et ipsi aut suarumrerum, aut partium in rcpublica magis, quam pa-triae, memores. Latinos, ob iram agri amissi rebel-lantes, in campis Fenectanis fuderunt, castrisqueexuerunt. Ibi Publilio, cuius ductu auspicioque resgestae erant, in deditionem accipiente Latinos popu-los, quorum ibi iuventus caesa erat, Aemilius ad Pe-dum exercitum duxit. Pedanos tuebatur Tiburs,Praenestinus, Veliternusque populus: venerant et abLanuvio Antioque auxilia. Ubi quum proeliis qui-dem superior Romanus esset, ad urbem ipsam Pe-dum castraque sociorum populorum, quae urbi ad-iuncta erant, integer labor restaret; bello infecto re-pente omisso, consul, quia collegae decretum trium-phum audivit, ipse quoque triumphi ante victoriamflagitator Romam rediit. Qua cupiditate offensisPatribus, negantibusque, nisi Pedo capto aut dedito,triumphum, hinc alienatus ab senatu Aemilius sedi-tiosis tribunatibus similem deinde consulatum ges-sit. Nam neque, quoad fuit consul, criminari apudpopulum Patres destitit, collega haudquaquam ad-versante, quia et ipse de plebe erat: (materiam au-tem praebebat criminibus ager in Latino Falernoqueagro maligne plebei divisus) et, postquam senatus,finire imperium consulibus cupiens, dictatorem ad-versus rebellantes Latinos diei iussit, Aemilius, cuius tum fasces erant, collegam dictatorem dixit: abeo magister equitilm Iunius Brutus dictus. Dicta-tura popularis, et orationibus in Patres criminosis,fuit, et quod tres leges secundissimas plebei, adver-sas nobilitati, tulit: unam, ut plebiscita omnes Qui-rites tenerent: alteram, ut legum, quae comitiis ceu-