Lris. VIII. Cap. 9.10. [U.C. 4:5. A. C. 537 .] 69
T. Manlium iubet, matureque collegae se devotumpro exercitu nuntiare. Ipse, incinctus cinctu Gabi-no, armatus in equum insiluit, ac se in medios hostesimmisit. Conspectus ah utraque acie aliquanto au-gustior humano visu, sicut coelo missus piaculumomnis deorum irae, qui pestem ah suis aversam inhostes ferret: ita omnis terror pavorque cum illo la-tus signa primo Latinorum turbavit; deinde in to-tam penitus aciem pervasit. Evidentissimum id fuit,quod, quacunque equo invectus est, ibi, haud secusquam pestifero sidere icti, pavebant: ubi vero cor-ruit obrutus telis, inde iam haud dubie consternataecohortes Latinorum fugam ac vastitatem late fece-runt. Simul et Romani, exsolutis religione animis,vclut tum primum signo dato coorti, pugnam inte-gram ediderunt. Nam et rorarii procurrebant interantepilanos, addiderantque vires hastatis ac princi-pibus: et triarii, genu dextro innisi, nutum consulisad consurgendum exspectabant.
X. Procedente deinde certamine, quum aliis par-tibus multitudo superaret Latinorum, Manlius con-sul, audito eventu collegae, quum, ut ius fasque erat,lacrimis non minus quam laudibus debitis prosecu-tus tam memorabilem mortem esset; paullisper ad-dubitavit, an consurgendi iam triariis tempus esset:deinde, melius ratus integros eos ad ultimum discri-men servari, accensos ab novissima acie ante signaprocedere iubet. Qui ubi subiere, extemplo Latini,tanquam idem adversarii fecissent, triarios suos ex-citaverunt: qui aliquamdiu pugna atroci quum et se-met ipsi fatigassent, et hastas aut praefregissent,aut hebetassent, pellerent vi tamen hostem, debella-tum iam rati, perventumque ad extremam aciem;tum consul triariis, Consurgite nunc, inquit, integriadversus fessos, memores patriae parenlumque et con-iugum ac liberorum; memores cotisulis pro vestra vi -