Druckschrift 
2 (1829) Lib. VII - XXIII
Entstehung
Seite
68
Einzelbild herunterladen
 

63

T. LIVII [U. C. i.5. A. C. 507 .]

se, quia pares sempcr ordines duxerant. Iloniano,haud satis fidenti viribus, iam Romae permissumerat ab consulibus, ut subcenturionem sibi, quemvellet, legeret, qui tutaretur eum ab uno destinatohoste: isque iuvenis, in acie oblatus, cx centurioneLatino victoriam tulit. Pugnatum est haud proculradicibus Vesuvii montis, qua via ad Veserim fe-rebat.

IX. Romani consules prius, quam educerent inaciem, immolaverunt. Decio caput iocinoris a fami-liari parte caesum haruspex dicitur ostendisse; alio-qui acceptam diis hostiam esse: Manlium egregie li-tasse. Atqui bene habet, inquit Decius, si ab collegalitatum est. Instructis, sicut ante dictum est, ordi-nibus, processere in aciem. Manlius dextro, Deciuslaevo cornu praeerat. Primo utrimque aequis viri-bus, eodem ardore animorum gerebatur res: deindeab laevo cornu hastati Romani, non ferentes impres-sionem Latinorum, se ad principes recepere. In hactrepidatione Decius consul M. Valerium magna voceinclamat: Deorum, inquit, ope, Valeri, opus est. Age-llum, pontifex publicus populi Iiomani, praei verba,quibus me pro legionibus devoveam. Pontifex eumtogam praetextam sumere iussit, et, velato capite,manu subter togam ad mentum exserta, super telumsubiectum pedibus stantem sic dicere: Jane, lupit er,Mars pater, Quirine, Bellona, Lares, divi Novensiles,dii Indigetes, divi, quorum est potestas nostrorum ho-stiumque, diique Manes, vos precor, veneror, veniampeto feroque, uti populo Romano Quiritium vim victo-riamque prosperetis ; hostesque populi Iiomani Qui-ritium terrore, formidine, morteque afficiatis. Sicutverbis nuncupavi, ita pro republica Quiritium, exer-citu, legionibus, auxiliis populi Iiomani Quiritium,legiones auxiliaque hostium mecum diis Manibus Tcl-lurique devoveo. Haec ita precatus, lictores ire ad