52
T. 1,1 VII [U. C. 4i3. A. C. 53 9 .]
ad Iapidem octavum viae, quae nunc Appia est, per-veniunt: issentque confestim ad urbem, ni venirecontra exercitum dictatoremque adversus se M. Va-lerium Corvum dictum audissent, et magistrum equi-tum L. Aemilium Mamcrcinum.
XL. Ubi primum in conspectum ventum, et armasignaque agnovere; extemplo omnibus memoria pa-triae iras permulsit. Nondum erant tam fortes adsanguinem civilem, nec, praeter externa, noverantbella: ultimaque rabies secessio ab suis habebatur.Itaque iam duces, iam milites utrimque, congressusquaerere ad colloquia. Quinctius, quem armorumetiam pro patria satietas teneret, nedum adversus pa-triam; Corvus, omnes caritate cives, praecipue mili-tes, et ante alios suum exercitum, complexus, ad col-loquium processit. Cognito ci extemplo haud mino-re ab adversariis verecundia, quam ab suis, silentiumdatum: Deos, inquit, immortales, milites, vestros pu-blicos, vicosque, ab urbe proficiscens ita adoravi, ve-niamque supplex poposci, ut mihi de vobis concordiaepariae gloriam, non victoriam, darent. Salis fuiteritque, unde belli decus pariatur: hinc pax petendaest. Quod deos immortales inter nuncupanda volaexpoposci, eius me compotem voti vos facere potestis ;si meminisse vultis, non vos in Samnio, nec in Volscis,sed in liomano solo castra habere: si illos colles, quos ,cernitis, patriae vestrae esse, si hunc exercitum civiumvestrorum: si me consulem vestrum, cuiusductu.au- jspicioque priore anno bis legiones Samnitium fudistis,his castra vi cepistis. Ego sum M. Valerius Corvus, .milites, cuius vos nobilitatem beneficiis erga vos, noniniuriis, sensistis ; nullius superbae in vos legis, nulliuscrudelis senatusconsulti auctor: in omnibus mei: im-periis in me severior, quam in vos. Ac si cui genus, sicui sua virtus, si cui etiam maieslas, si cui honoressubdere spiritus potuerunt; iis eram natus, id speci- .