Liis. VII. Cap. 38. 30. [U. C. 4i3. A. C. 33;).] 51
occulta singulorum supplicia, impolensqm et crudeleconsulum ac Patrum in se regnum passuros, llaec,qui in castris erant, occultis sermonibus serunt, ner-vos coniurationis eiectos arte consulis cernentes.Cohors una, quum haud procul Anxure esset, adLau-tulas salta angusto inter mare ac montes consedit,ad excipiendos, quos consul aliis atque aliis (ut antedictum est) causis mittebat. Iam valida admodumnumero manus erat; nec quicquam ad iusti exercitusformam, praeter ducem, deerat. Incompositi itaquepraedantes in agrum Albanum perveniunt, etsubiugoAlbae longae castra vallo cingunt. Perfecto indeopere, reliquum diei de imperatore sumendo senten-tiis decertant, nulli ex praesentibus satis fidentes.Quem autem ali Iloma posse exciri? quem Patrum autplebis esse, qui aut se tanto periculo sciens offerat,aut cui ex iniuria insanientis exercitus causa rectecommittatur? Postero dic, quum eadem deliberatioteneret, ex praedatoribus vagis quidam compertumattulerunt, T.Quinctium in Tusculano agrum colere,urbis honorumque immemorem. Patriciae hic virgentis erat: cui quum militiae, magna cum gloriaactae, finem pes alter ex vulnere claudus fecisset,ruri agere vitam procul ambitioneac foro constituit.lVomine audito, extemplo agnovere virum: et, quodbene verteret, acciri iusserunt. Sed parum spei erat,voluntate quicquam facturum: vim adhiberi ac me-tum placuit. Itaque silentio noctis quum tectumvillae, qui ad id missi erant, intrassent; somno gra-vem Quinctium oppressum, nihil medium, aut impe-rium atque honorem, aut, ubi restitaret, mortem, nisequeretur, denuntiantes, in castra pertraxerunt.Imperator extemplo adveniens appellatus: insignia-que honoris exterrito subitae rei miraculo deferunt,et ad urbem ducere iubent. Suo magis inde impetu,quam consilio ducis, convulsis signis, infesto agmine