50
T. LIVII [U. C. 4i5. A. C. 55p.] __
victor exercitus haberet, qui suo sudore ac sanguineinde Samnites depulisset? An aequum esse, dediticiossuos illa fertilitate atque amoenitate perfrui ; se, mi-litando fessos, in pestilente atque arido circa urbemsolo luctari, aut in urbe insidentem tabem crescentisin dies fenoris pati? Haec agitata occultis coniura-tionibus, necdum vulgata in omnes consilia, invenitnovus consul C. Marcius Rutilus, cui Campania sorteprovincia evenerat, Q. Servilio collega ad urbem re-licto. Itaque quum omnia ea, sicut gesta erant, pertribunos comperta haberet, et aetate et usu doctus(quippe qui iam quartum consul esset, dictatorque etcensor fuisset) optimum ratus, differendo spem,quaiulocunque vellent, consilii exsequendi, milita-rem impetum frustrari; rumorem dissipat, in iisdemoppidis et anno post praesidia hibernatura. Divisaenim erant per Campaniae urbes, manaverantque aCapua consilia in exercitum omnem. Eo laxamentocogitationibus uato, quievit in praesentia seditio.
XXXIX. Consul, educto in aestiva milite, dumquietos Samnites habebat, exercitum purgare missio-nibus turbulentorum hominum instituit; aliis emeritadicendo stipendia esse, alios graves iam aetate, autviribus parum validos. Quidam in commeatus mitte-bantur, singuli primo, deinde et cohortes quaedam,quia procul ab domo ac rebus suis hibernassent. Perspeciem etiam militarium usuum, quum alii alio mit-terentur, magna pars ablegati: quam multitudinemconsul alter Romae praetorque, alias ex aliis lingen-do moras, retinebat. Et primo quidem, ignari ludi-ficationis, minime inviti domos revisebant. Post-quam neque reverti adsignaprimos, nec ferme alium,quam qui in Campania hibernassent, praecipueque exiis seditionis auctores mitti viderunt; primum admi-ratio, deinde haud dubius timorincessit animos, con-silia sua emanasse: iam quaestiones, iam indicia, iam