48
T . LIVII [U. C. ha. A. C.54 o.]
militibus legiones libras farris et sextarios \ ini con-tulerunt: oinniaque ea ingenti alacritate per clamo-rem militarem, indicem omnium assensus, gereban-tur. Tertia pugna ad Suessulam commissa est: quafugatus a M. Valerio Samnitium exercitus, omni ro-bore iuventutis domo accito, certamine ultimo for-tunam experiri statuit. Ab Suessula nuntii trepidiCapuam, inde equites citati ad Valerium consulem,opem oratum, veniunt. Confestiin signa mota: re-lictisque impedimentis castrorum valido praesidio,raptim agitur agmen: nec procul ab hoste locumperexiguum (ut quibus, praeter equos, ceterorumiumentorum calonumque turba abesset) castris ce-pit. Samnitium exercitus, vclut haud ulla mora pu-gnae futura esset, aciem instruit: deinde, postquamnemo obvius ibat, infestis signis ad castra hostiumsuccedit. Ibi ut militem in vallo vidit, missique abomni parte exploratum, quam in exiguum orbemcontracta castra essent, paucitatem inde hostiumcolligentes, retulerunt; fremere omnis acies, com-plendas esse fossas scindendumque vallum, et in ca-stra irrumpendum: transactumque ea temeritate bel-lum foret, ni duces continuissent impetum militum.Ceterum, quia multitudo sua commeatibus gravis, etprius sedendo ad Suessulam, et tum certaminis mo-ra, haud procul ab rerum omnium inopia esset; pla-cuit, dum inclusus paveret hostis, frumentatum peragros militem duci: interim et Komano, qui expedi-tus, quantum humeris inter arma geri posset frumen-ti, secum attulisset, defutura omnia. Consul palatosper agros quum vidisset hostes, stationes infrequen-tes relictas, paucis milites adhortatus, ad castra op-pugnanda ducit. Quae quum primo clamore atqueimpetu cepisset, pluribus hostium in tentoriis suis,quam in portis valloque, caesis, signa captiva inunum locum conferri iussit; relictisque duabus le-