Lm. VII. Ca p. 36. 37. [U. C. 4ia. A. C. 5io.] 47
piius fuit, incedentis per media castra cum armatopraesidio, coniectis in eum omnium oculis, et omnihonore tribunum consuli aequantibus. Ubi ad prae-torium ventum est, consul classico ad concionem con-vocat: orsusque meritas Decii laudes, interfante ipsoDecio, distulit concionem: qui auctor omnia postha-bendi, dum occasio in manibus esset, perpulit consu-lem, ut hostes, et nocturno pavore attonitos, et circacollem castellatim dissipatos, aggrederetur: credereetiam aliquos, ad se sequendum emissos, per saltumvagari, lussac legiones arma capere: egressaequecastris, quum per exploratores notior iam saltus es-set, via patentiore ad hostem ducuntur. Quem in-cautum improviso adortae, quum palati passim Sa-mnitium milites, plerique inermes, nec coire in unum,necantia capere, nec recipere intra vallum se pos-sent, paventem primum in castra compellunt: deindecastra ipsa, turbatis stationibus, capiunt. Perferturcirca collem clamor: fugatque ex suis quemque prae-sidiis. Ita magna pars absenti hosti cessit. Quos in-tra vallum egerat pavor, (fuere autem ad trigintamillia) omnes caesi; castra direpta.
XXXVII. Ita rebus gestis, consul, advocata con-cione, P. Decii non coeptas solum ante, sed cumula-tas nova virtute laudes peragit: et praeter militariaalia dona, aurea corona eum et centum bubus, exi-mioquc uno albo opimo auratis cornibus, donat. Mi-lites, qui in praesidio simul fuerant, duplici frumen-to in perpetuum, in praesentia singulis bubus binis-que privis tunicis donati. «Secundum consulis dona-tionem legiones gramineam coronam obsidionalem,clamore donum approbantes, Decio imponunt. Al-tera corona, eiusdem honoris index, a praesidio suoimposita est. His decoratus insignibus bovem exi-mium Marti immolavit; centum boves militibus do-no dedit, qui secum in expeditione fuerant. Iisdem