Lin. VII. Cap. 34. 35. [TT. C. 4is. A. C. 34o.] 45
XXXV. Vigiliis deiudc dispositis, ceteris omni-bus tesseram dari iubet: ubi secundae vigiliae bucci-na datum signum esset, armati cum silentio ad se con-venirent. Quo ubi, sicut edictum erat, taciti conve-nerunt, Hoc silentium, milites, inquit, omisso militariassensu, in me audiendo servandum est. libi senten-tiam meam vobis peregero, tum, quibus eadem place-bunt, in dextram partem taciti transibitis: quae parsmaior erit, eo stabitur consilio. Nunc, quae menteagitem, audite. Non fuga delatos, nec inertia relictoshic vos circumvenit hostis. Virtute cepistis locum;virtute hinc, oportet, evadatis. Veniendo huc exerci-tum egregium populi Romani servastis; erumpendohinc vusmet ipsos servate. Digni estis, qui pauci plu-ribus opem tuleritis, ipsi nullius auxilio egueritis.Cum eo hoste res est, qui hesterno die delendi omnisexercitus fortuna per socordiam usus non sit; hunctam opportunum collem imminentem capiti suo nonante viderit, quam captum a nobis; nos tam paucostot ipsi millibus hominum nec ascensu arcuerint; nectenentes locum, quum diei tantum superesset, vallo cir-cumdederint. Quem videntem ac vigilantem sic elu-seritis, sopitum, oportet, fallatis ; imo necesse est. In.eo enim loco res sunt nostrae, ut vobis ego magis neces-sitatis vestrae index, quam consilii auctor, sim. Nequeenim, maneatis, an abeatis hinc, deliberari potest;quum, praeter arma et animos armorum memores, ni-hil vobis fortuna reliqui fecerit, fameque et sili mo-riendum sit, si plus, quam viros ac Romanos decet, fer-rum timeamus. Ergo una est salus erumpere hinc at-que abire. Id aut interdiu aut nocte faciamus, opor-tet. Ecce autem aliud minus dubium: quippe si luxexspectetur, quae spes est, non vallo perpetuo fossa-que nos saepturum hostem, qui nunc corporibus sui3sublectis undique cinxerit, ut videtis, collem? Atqui,si nox opportuna est eruptioni, sicut est, haec profecto