Lib. VII. Cat. 30. 31. [U. C. 4ia. A. C. 3m.j 39
XXXI. Summotis deinde legatis, quum consultussenatus esset, etsi magnae parti urbs maxima opu-lentissimaque Italiae, uberrimus ager marique pro-pinquus ad varietates annonae horreum populi Ro-mani fore videbatur; tamen tanta utilitate fides an-tiquior fuit, responditque ita ex auctoritate senatusconsul: Auxilio vos, Campani, dignos censet senatus:sed ita vobiscum amicitiam institui par est, ne quavetustior amicitia ac societas violetur. Samnites no-biscum foedere iuncti sunt. Itaque arma, deos prius,quam homines, violatura, adversus Samnites vobis ne-gamus. Legatos, sicut fas iusque est, ad socios at-que amicos precatum mittemus, ne qua vobis vis fiat.Ad ea princeps legationis, (sic enim domo manda-tum attulerant) Quandoquidem, inquit, nostra tueriadversus vim atque iniuriam iusta vi non vultis, ve-stra certe defendetis. Itaque populum Campanum,urbemque Capuam, agros, delubra deum, divina hu-manaque omnia in vestram, Patres conscripti, popu-lique Romani ditionem dedimus : quicquid deinde pa-tiemur, dediticii vestri passuri. Sub haec dictaomnes, manus ad consules tendentes, pleni lacrima-rum in vestibulo curiae procubuerunt. Commoti Pa-tres vice fortunarum humanarum, si ille praepotensopibus populus, luxuria superbiaque clarus, a quopaullo ante auxilium finitimi petissent, adeo infra-ctos gereret animos, ut se ipse suaque omnia pote*statis alienae faceret: tum iam fides agi visa, dedi-tos non prodi, nec facturum aequa Samnitium popu-lum censebant, si agrum urbemque, per deditionemfactam populi Romani, oppugnarent. Legatos itaqueextemplo mitti ad Samnites placuit: data mandata,ut preces Campanorum, responsum senatus amicitiaeSamnitium memor, deditionem postremo factam, Sa-mnitibus exponerent. Peterent pro societate amici-tiaque, ut dediticiis suis parcerent: neque in eum