38
T. LIVII [U. C.4ia. A.C. Vio.]
rum fuit, quod semel in Sidicino agro, iterum in Cam-pania ipsa legiones nostras cecidere? Quae est istatam infesta ira, quam per duas acies fusus sanguisexplere non potuerit? Adde huc populationem agro- <rum, praedas hominum atque pecudum actas, incen-dia villarum ac ruinas, omnia ferro ignique vastata.Hiscine ira expleri non potuit? Sed cupiditas explen-da est. Ea ad oppugnandam Capuam rapit. Autdelere urbem pulcherrimam, aut ipsi possidere volunt.Sed vos potius, Romani, beneficio vestro occupateeam, quam illos habere per maleficium sinatis. Sunloquor apud recusantem iusla bella populum ; sed ta-men, si ostenderitis auxilia vestra,ne bello quidem ar-bitror vobis opus fore. Usque ad nos contemptus Sa-mnitium pervenit, supra non escendit. Itaque umbravestri auxilii, Romani, legi possumus: quicquid dein <de habuerimus, quicquid ipsi fuerimus, vestrum idomne existimaturi. Vobis arabitur ager Campanus;vobis Capua urbs frequentabitur: conditorum, paren-tum, deorum immortalium numero nobis erilis. JSullacolonia vestra erit, quae nos obsequio erga vos fide-que superet. Annuite, Patres conscripti, nutum nu-menque vestrum invictum Campanis, et iubele spera-re, incolumem Capuam futuram. Qua frequentiaomnium generum multitudinis prosequente creditis ,nos illinc profectos? quam omnia votorum lacrima-rumque plena reliquisse? in qua nunc exspectationesenatum populumque Campanum, coniuges, liberosque >nostros esse? Stare omnem multitudinem ad portas,viam hinc ferentem prospectantes.certum habeo, quidillis nos, Patres conscripti, sollicitis ac pendentibusanimi renuntiare iubeatis.' Alterum responsum salu-tem, victoriam, lucem, ac Ubertatem; alterum omi-nari horreo , quae ferat. -Proinde ut aut de vestrisfuturis sociis atque amicis, aut nusquam ullis futurisnobis, consulite.